圣经文本

 

Genesis第50章:12

学习

       

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6536

学习本章节

  
/10837  
  

6536. Vers. 10, 11. Et venerunt ad aream Atad, quae in transitu Jordanis, et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde, et fecit patri suo luctum septem dies. Et vidit habitator terrae Cananaeus luctum in area Atad, et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis; propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim, qui in transitu Jordanis. ‘Et venerunt ad aream Atad’ significat statum primum: ‘quae in transitu Jordanis’ significat qui initiationis in cognitiones boni et veri: ‘et planxerunt ibi planctum magnum et gravem valde’ significat dolorem 1 : ‘et fecit patri suo luctum septem dies’ significat finem doloris: ‘et vidit habitator terrae Cananaeus luctum 2 in area Atad’ significat apperceptionem doloris a bono Ecclesiae: ‘et dixerunt, Luctus gravis hic Aegyptiis’ significat quod dolor scientificis antequam initiantur in vera Ecclesiae: ‘propterea vocavit nomen ejus Abel Mizraim’ 3 significat quale doloris.

脚注:

1. The Manuscript has here inserts ibi but deletes ibi 6539

2. The Manuscript and the First Latin Edition insert gravem here and in 6541

3. The Manuscript has here omits qui of last clause of verse 11, the First Latin Edition omits all; in 6543 the Manuscript and the First Latin Edition omit all; compareabove.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.