圣经文本

 

Genesis第50章

学习

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6593

学习本章节

  
/10837  
  

6593. ‘Et moriebatur Joseph’: quod significet quod internum cessaverit esse, constat ex significatione ‘mori’ quod sit desinere tale esse, de qua n. 494, 6587; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499; de Ecclesia qualis sit cum internum cessaverit, 1 videatur supra n. 6587, 6592.

脚注:

1. vide

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6587

学习本章节

  
/10837  
  

6587. ‘Et dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior’: quod significet praedictionem quod cessaturum internum Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua n. 6499, hic internum Ecclesiae, quia de Ecclesia instaurata ab interno, hoc est, per internum a Domino, in praecedentibus actum est; et ex significatione ‘mori’ quod sit desinere esse tale, de qua n. 494, ta cessare; et quod mori sit ultimum tempus Ecclesiae, n. 2908, 2912, 2917, 2923; praedictio de hoc tempore significatur per ‘dixit Joseph ad fratres suos’, nam in nunc sequentibus usque ad finem 1 agitur de ulteriore statu Ecclesiae;

[2] inde patet quod per ‘dixit Joseph ad fratres suos, Ego morior’ significetur quod cessaturum internum Ecclesiae. Cum hoc ita se habet: ut Ecclesia sit, erit illa interna et externa, 2 nam sunt qui in interno Ecclesiae sunt, et sunt qui in externo ejus sunt, illi pauci sunt, hi autem perplures; at usque apud quos Ecclesia interna est, etiam externa erit, nam internum Ecclesiae non separari potest ab externo ejus; et quoque apud quos Ecclesia externa est, etiam interna erit, sed interna apud hos est in obscuro.

[3] Internum Ecclesiae consistit in velle bonum ex corde et affici bono, et externum ejus est agere illud, et hoc secundum verum fidei quod ex bono novit; externum autem Ecclesiae est obire sancte ritualia 3 , et charitatis opera facere secundum praecepta Ecclesiae; ex quibus constat quod internum Ecclesiae sit bonum charitatis voluntate; hoc itaque cum cessat, etiam ipsa Ecclesia cessat, nam bonum charitatis est essentiale ejus; remanet quidem postea cultus externus, sicut prius, sed tunc non est cultus sed est ritus qui conservatur quia ita institutum est; sed ritus hic, qui apparet sicut cultus, est sicut crusta absque nucleo, nam est externum quod manet, in quo non aliquid internum; cum talis est Ecclesia, 4 in fine suo est.

脚注:

1. The Manuscript inserts capitis.

2. et quidem ita ut

3. The Manuscript inserts Ecclesiae.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.