圣经文本

 

Genesis第50章

学习

   

1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.

3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.

4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :

5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.

6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.

7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :

8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.

9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.

10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.

11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.

12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :

13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.

14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,

16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,

17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.

18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.

19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?

20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.

21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir Filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.

23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.

24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :

25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1069

学习本章节

  
/10837  
  

1069. Quod ‘plantavit vineam’ significet inde Ecclesiam, quodque ‘vinea’ sit Ecclesia spiritualis, constat ex significatione ‘vineae’: in Verbo Ecclesiae passim describuntur per ‘hortos’, tum etiam per ‘arbores horti’, et quoque nominantur ita, et hoc ex fructibus, qui significant illa quae sunt amoris seu charitatis, quare dicitur quod homo cognoscatur ex fructu: comparationes Ecclesiam cum hortis arboribus et fructibus, ex repraesentationibus in caelo oriuntur, ubi quoque horti pulchritudine inexpressibili quandoque sistuntur secundum sphaeras fidei; inde quoque Ecclesia caelestis descripta fuit per hortum paradisiacum in quo omnis generis arbores; et per ‘arbores horti’ significatae sunt perceptiones illius Ecclesiae; perque ‘fructus omnis generis bona quae amoris: Ecclesia vero Antiqua quae quia spiritualis, describitur per ‘vineam’, ex fructibus qui sunt ‘uvae, quae opera charitatis repraesentant et significant; quod manifeste ex pluribus locis Verbi constat:

[2] ut apud Esaiam,

Cantabo dilecto Meo canticum dilecti Mei, vineae illius vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei; et circumsepsit illam: et lapidibus circumdedit illam, et plantavit illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio illius, et etiam torcular excidit in illa; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas: et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam.... vinea Jehovae Zebaoth est domus Israelis, 5:1-3, 7; ibi ‘vinea’ significat Antiquam Ecclesiam, ita spiritualem, et manifeste dicitur quod sit ‘domus Israelis’, nam per ‘Israelem’ in Verba significatur Ecclesia spiritualis, per ‘Jehudam’ autem Ecclesia caelestis:

apud Jeremiam,

Adhuc aedificabo te, et aedificaberis, virgo 1 Israelis, adhuc adornabis tympana tua, et exibis in chorum ludentium; adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, 31:4, 5;

ubi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali; et agitur de ‘Israele’, per quem significatur, ut dictum, Ecclesia spiritualis:

[3] apud Ezechielem,

Cum congregavero domum Israelis ex populis, habitabunt super terra in confidentia, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, 28:25, 26;

ibi ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele; ‘plantare vineas’ pro instrui in veris et bonis fidei:

apud Amos, Percussi vos uredine et rubigine, plurimos hortos vestros, et vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra, comedet eruca; ... sic faciam tibi Israel, 4:9, 12;

‘horti’ pro illis quae sunt Ecclesiae; ‘vineae’ pro spiritualibus Ecclesiae, ‘ficus’ pro naturalibus, ‘oliveta’ pro caelestibus, ita pro illis quae sunt Ecclesiae spiritualis, seu Israelis:

apud eundem,

Reducam captivitatem populi mei Israelis, et aedificabunt urbes desolatas, et inhabitabunt, et plantabunt vineas, et bibent vinum illarum, et facient hortos, et comedent fructum illorum, 9:14;

‘plantare vineas, pro plantatione Ecclesiae spiritualis, ita ‘vinea’ pro Ecclesia spirituali seu Israele.

[4] Sicut ‘vinea’ significat Ecclesiam spiritualem, ita etiam ‘vitis’, nam vitis est vineae, quod se habet sicut Ecclesia et homo Ecclesiae, quare idem est;

apud Jeremiam,

Num servus Israel? num natus domi ille? quare factus est in praedam?... Ego plantaveram te vitem nobilem totam, semen veritatis, et quomodo conversa es Mihi in palmites aversos vitis alienae? 2:14, 21;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Ezechielem,

Tolle lamentum super principibus Israelis; ... mater tua sicut vitis in similitudine tui, juxta aquas plantata, frugifera, et frondescens ab aquis multis, 19:1, 10;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali Antiqua, quae ‘mater’, ita pro Israele, quare etiam dicitur ‘in similitudine tui’:

apud Hoscheam,

Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi, 10:1;

‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele, hic pro desolata:

apud eundem,

Revertere Israel ad Jehovam Deum tuum, ... ero sicut ros Israeli, ... revertentur habitantes in umbra illius, vivificabunt frumentum, et efflorebunt sicut vitis, memoria illius sicut vinum Libani, Hos. 14:2, 6, 8; [KJV Hos. 14:1, 5, 7]:

ibi ‘vitis’ pro Ecclesia spirituali seu Israele:

apud Mosen,

Usque dum veniat Shiloh, ... ligans ad vitem pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, [Gen. ] 49:10, 11;

ibi de Domino prophetia; ‘vitis et vitis nobilis’ pro Ecclesiis spiritualibus.

[5] Parabolae Domini de operariis in vineis similiter Ecclesias spirituales significabant, Matth. 20:1-17; Marcus 12:1-13; Luc. 20:9-17; Matth. 21:33-44. Quia ‘vitis’ significat Ecclesiam spiritualem, et Ecclesiae spiritualis primarium est charitas, in qua Dominus praesens est et per quam Se conjungit homini et per quam Ipse solus operatur omne bonum, quare Dominus Se comparat viti, et hominem Ecclesiae seu Ecclesiam spiritualem describit his verbis, apud Johannem, Ego sum vitis vera, et Pater Meus vinitor, omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit eum; omnem autem fructum ferentem putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam.... Hoc mandatum Meum, ut ametis vos mutuo, sicut amavi vos, 15:1-5, 12; inde constat quid Ecclesia spiritualis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Hoschea第10章:1

学习

       

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.