圣经文本

 

Genesis第4章:13

学习

       

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#379

学习本章节

  
/10837  
  

379. Quod haec significentur, constat a praecedentibus; et quod ‘maledictus’ significet aversum, etiam prius ostensum est, n. 245; nam iniquitates et abominationes, seu odia, sunt quae avertunt hominem ut spectet solum deorsum, seu ad corporea et terrestria, et sic quae inferni sunt; quod fit cum charitas in exilium mittitur et exstinguitur; tunc enim disrumpitur vinculum inter Dominum et hominem; sola charitas, seu amor et misericordia sunt quae conjungunt; fides nusquam absque charitate, nam nulla fides est, est scientia mera qualem etiam diabolica turba habere potest, per quam fallere possunt dolose probos, et lucis angelos simulare; sicut solent quandoque pessimi praedicatores etiam cum zelo quasi pietatis, tametsi nihil minus apud eos est quam id quod ore ferunt. An quisquam tam infirmi judicii esse potest ut credat solam fidem memoriae afficere posse, aut solam cogitationem inde, cum quisque a propria experientia novit quod nullus aestimet alicujus voces et assensiones qualescumque sunt, cum non ex voluntate seu intentione? Est voluntas et intentio quae faciunt ut placeat, et conjungunt unam alteri; velle est ipse homo, non cogitare et loqui quod non vult; ex velle trahit naturam et indolem, quia illud afficit: at si cogitat bonam, tunc essentia fidei seu charitas est in cogitatione, quia velle bonum inest; at si dicit se cogitare bonum et vivit male, nusquam potest aliud velle quam velle malum, quare est nulla fides.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.