圣经文本

 

Genesis第4章:12

学习

       

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#367

学习本章节

  
/10837  
  

367. Haec non opus habent confirmatione a similibus Verbi, solum quod charitas sit ‘frater’ fidei, et quod ‘ager’ significet quicquid est doctrinae. Quod charitas sit frater fidei, unicuivis constare potest ex natura seu essentia fidei: fraternitas illarum etiam repraesentata fuit per Esavum et Jacobum, quare quoque lis de primogenitura et inde dominio: repraesentata quoque per Perez et Serah, filios Tamaris ex Judah, Gen. 38:28-30, ubi etiam de primogenitura; repraesentata quoque per Ephraim et Menasseh, Gen. 48:13, 14;

similiter de primogenitura et dominio inde: ita quoque per alios: uterque enim, seu fides et charitas, est proles Ecclesiae; fides vocatur ‘vir’, sicut Cain, vers. 1 hujus capitis; et charitas ‘frater’, ut Esai. 19:2; Jer. 13:14, et alibi: unio fidei et charitatis vocatur ‘foedus fratrum’, Amos 1:9;

[2] similiter ac res significatur per Cainum et Habelem, repraesentatum fiat per Jacobum et Esavum, ut dictum; quod Jacobus similiter Esavum voluerit supplantare, constat etiam apud Hoscheam,

Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, 12:3, 4.

At quod Esavus, seu charitas per Esavum repraesentata, usque dominaretur, constat a prophetica praedictione per Isacum patrem, Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit, quando dominaris, et expelles jugum ejus desuper collo tuo, Gen. 27:40;

seu quod idem est, Ecclesia gentium seu nova per ‘Esavum’, et Ecclesia Judaica per ‘Jacobum’; quare toties dictum, quod agnoscerent gentes pro fratribus: ‘fratres’ etiam omnes dicti ex charitate in Ecclesia gentium seu Primitiva: ‘fratres’ etiam vocati a Domino qui audiunt Verbum et faciunt illud, Luc. 8:21; ‘qui audiunt’ sunt qui habent fidem, ‘qui faciunt’ sunt qui habent charitatem: qui autem audiunt seu dicunt se habere fidem, et non faciunt seu non habent charitatem, non sunt fratres, nam eos assimilat ‘stultis’, Matth. 7:24, 26.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.