圣经文本

 

Genesis第49章:28

学习

       

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1068

学习本章节

  
/10837  
  

1068. ‘Coepit Noah vir humi’: quod significet in genere hominem ex doctrinalibus fidei instructum, constat ex significatione ‘humi’, de qua prius n. 268, 566, quod nempe sit homo Ecclesiae, seu quod idem est, Ecclesia, ut enim sit Ecclesia, homo debet esse Ecclesia: ‘humus’ dicitur Ecclesia ex eo quod recipiat semina quae sunt fidei, seu vera et bona fidei: ‘humus’ distinguitur a ‘terra’, quae, ut ostensum, etiam significat Ecclesiam, ut fides a charitate; sicut charitas est continens fidei, ita terra est continens humi; inde cum in genere agitur de Ecclesia, appellatur illa ‘terra’, cum in specie, appellatur ‘humus’, ut hic, nam genus est complexus eorum quae inde. Doctrinalia quae habuit homo Antiquae Ecclesiae, fuerunt, ut prius dictum, ex Antiquissimae Ecclesiae revelationibus et perceptionibus conservatis quibus fidem habuerunt, sicut nos hodie Verbo; illa doctrinalia fuerunt illorum Verbum; quare ‘quod Noahus coeperit vir humi’ significat hominem doctrinalibus fidei instructum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Esaias第5章:1-3

学习

      

1 Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.

2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.

3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.