圣经文本

 

Genesis第49章:2

学习

       

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6448

学习本章节

  
/10837  
  

6448. ‘Et benedixit illis, cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis’: quod significet praedictiones de vita spirituali quid eveniret cuique cum in tali statu, constat ex significatione ‘benedicere’ quod sit praedictio, de qua n. 6230, 6254; et ex significatione ‘cuique quod secundum benedictionem ejus benedixit illis’ quod sit quid eveniret cuique 1 ; quod sit de vita spirituali quae cuivis in tali statu, patet ab omnibus illis quae de filiis Israelis seu tribubus ab illis nominatis in hoc capite dicta sunt; 2 describuntur enim per illos omnes status Ecclesiae quoad bona et vera ita quoad vitam spiritualem cujusvis intra Ecclesiam.

脚注:

1. The Manuscript inserts nam hoc praedictionis, quod per benedictionem significatur.

2. describitur

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.