圣经文本

 

Genesis第49章:14

学习

       

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4439

学习本章节

  
/10837  
  

4439. ‘Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam’: quod significet conjunctionem non legitimam, nempe cum affectione veri, quod Ecclesiae externae per ‘Jacobum’ hic repraesentatae, constat ex significatione ‘polluere’ quod sit conjunctio non legitima; per ‘conjugia’ enim significatur conjunctio legitima, n. 4434, inde per ‘pollutionem eorum’ significatur conjunctio non legitima, de qua videatur n. 4433; ex repraesentatione ‘Dinae’ quod sit affectio omnium fidei et Ecclesia inde, de qua n. 4427; et ex repraesentatione ‘Jacobi’, qui hic est Ecclesia Antiqua externa.

Quod per ‘Jacobum’ significetur hic Ecclesia Antiqua externa, est quia illa Ecclesia erat instituenda apud posteros ejus, ac instituta fuisset, si posteri recepissent vera interiora quae fuerunt apud antiquos; quod per ‘Jacobum’ illa Ecclesia hic repraesentetur, patet quoque ex serie in hoc capite, non enim fuit in consilio cum filiis suis quod percuterent urbem, et occiderent Hamorem et Shechemum; quapropter etiam dixit ad Shimeonem et Levi, ‘Perturbastis me ad fetere faciendum me habitatori terrae’, vers.

30; et in prophetico ante mortem, In arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem, Gen. 49:6;

et praeterea in Verbo in plerisque locis per ‘Jacobum’ 1 repraesentatur Antiqua Ecclesia externa, n. 422, 4286; causa quod Jacob illam 2 repraesentet, est quia in supremo sensu repraesentat Divinum Naturale Domini, cui Ecclesia externa correspondet: per ‘filios’ autem ejus significantur posteri, qui verum apud antiquos apud se exstinxerunt, et sic destruxerunt id quod Ecclesiae esset, remanente sic apud illos solum repraesentativo ejus, de quo n. 4281, 4288, 4289, 4303.

脚注:

1. per Jacobum plerisque in locis

2. The Manuscript inserts hic.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.