圣经文本

 

Genesis第49章:11

学习

       

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6337

学习本章节

  
/10837  
  

6337. ‘Et indicabo vobis quid continget 1 in postremitate dierum’: quod significet quale status Ecclesiae in illo ordine in quo tunc, constat ex significatione ‘indicare quid continget’ quod sit communicare et praedicere; et ex significatione ‘postremitatis dierum’ quod sit ultimum status, in quo sunt simul; ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et ‘postremitas’ est ultimum, ita ‘postremitas dierum’ est ultimum status, nempe in quo vera et bona in genere, cum in suo ordine, 2 sunt simul; quod sit status Ecclesiae 3 qui significatur, est quia vera et bona quae repraesentantur per ‘Jacobum et filios ejus’, sunt quae constituunt Ecclesiam; idcirco 4 per ‘Jacobum’ repraesentatur Ecclesia, n. 4286, 4439, 4514, 4520, 4680, 4772, 5536, 5540; ita quoque per ‘filios ejus’, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; quod sit quale status, est quia repraesentatio verorum et bonorum Ecclesiae se habet secundum ordinem in quo filii Jacobi 5 aut tribus nominantur in Verbo, videatur n. 3862, 3926, 3939; aliud enim quale significatur cum primo loco nominatur Reuben, et aliud quale cum primo loco Jehudah; nam cum Reuben, tunc incipit quale a fide, cum autem Jehudah, tunc incipit ab amore, aliter 6 cum ab alio; variatur etiam quale secundum ordinem in quo nominantur reliqui post illos;

[2] variationes inde existunt innumerabiles, immo infinitae; et magis cum vera et bona in genere, quae per duodecim tribus significantur, etiam variationes in specie, quodlibet 7 innumeras, 8 suscipiunt, inde alia facies 9 unicuique vero et bono in genere; et adhuc magis, cum specifica 10 illa suscipiunt variationes 11 singulares innumeras, et sic porro; quod inde existant variationes infinitae, illustrari potest a perpluribus in natura: inde nunc est quod per duodecim tribus aliud significetur cum in uno ordine nominantur in Verbo, quam cum in altero; ita aliud in hoc capite quam alibi.

脚注:

1. see page 569, footnote 1

2. sunt before vera

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. ac

6. si

7. The Manuscript inserts etiam.

8. suscipiant

9. cuivis

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts individuas seu.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.