圣经文本

 

Genesis第49章:1

学习

       

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#137

学习本章节

  
/962  
  

137. (Vers. 22.) "Ecce Ego conjiciam illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam," significat quod sic relinquendi sint in sua doctrina cum falsificationibus, et quod graviter infestandi sint a falsis. - Quod per "lectum" significetur doctrina, mox videbitur; quod per "moechantes" significentur falsificationes veri, videatur supra (134, 136); et quod per "afflictionem" significetur infestatio a falsis (33, 95, 101); 1 inde per "afflictionem magnam" gravis infestatio. Quod "lectus" significet doctrinam, est ex correspondentia, nam sicut corpus cubat in suo lecto, ita mens in sua doctrina: sed per "lectum" significatur doctrina quam sibi quisque vel ex Verbo vel ex propria intelligentia comparat, nam in ea mens ejus quiescit et quasi dormit. Lecti in quibus cubatur in mundo spirituali, non ex alia origine sunt; est illi cuivis lectus secundum quale ejus scientiae et intelligentiae, magnifici sapientibus, viles insipientibus, ac sordidi falsariis. Hoc per "lectum" significatur apud Lucam:

"Dico vobis, in illa nocte erunt duo in Lecto uno: unus acceptabitur, alter relinquetur," (17:34); 2

hoc de Ultimo Judicio; "duo in uno lecto" sunt duo in una doctrina, sed non in simili vita. Apud Johannem:

"Jesus dixit aegroto, Surge, tolle Lectum tuum, et ambula; et sustulit Lectum suum, et ambulavit," (5:8-12);

et apud Marcum:

"Jesus dixit paralytico, Fili, remissa sunt tibi peccata: et dixit Scribis, Quid facilius est dicere, remissa sunt tibi peccata, an dicere, tolle tuum Lectum et ambula: tunc dixit, Surge, tolle tuum Lectum et ambula; et sustulit Lectum, et exivit ab illis," (2:5, 9, 11-12);

quod hic per "lectum" aliquid significetur, patet, quia Jesus dixit, "Quid facilius est dicere, remissa sunt tibi peccata, an dicere tolle tuum lectum et ambula;" per "portare lectum et ambulare" significatur meditari in doctrina; ita intelligitur in Caelo. Per "lectum" etiam significatur doctrina apud Amos:

"Sicut eripuerit pastor ex ore leonis, ita eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo Lecti et in extremitate Spondae," (3:12);

"in angulo lecti" et "in extremitate spondae," est remotius a veris et bonis doctrinae. Per "lectum" et "spondam," ac per "cubile," simile significatur alibi (Ut Esaias 27:20 [NCBSP: 28:20]; 57:2, 7-8; Ezechiel 23:41; Amos 6:4; Micham 2:1; Psalm. 4:4; Psalm. 26:4; Psalm. 12:4 (B.A. 3); Hiob 7:13; Leviticus 15:4-5).

Quoniam per Jacobum in Propheticis Verbi significatur Ecclesia quoad doctrinam, ideo de illo dicitur Quod "incurvaverit se super caput Lecti," (Genesis 47:31);

Quod cum venit Josephus, "sederit super Lecto," (Genesis 48:2);

Quod "collegerit pedes super Lecto, et exspiraverit," (Genesis 49:33).

Quoniam per "Jacobum" significatur doctrina Ecclesiae, ideo aliquoties, cum de Jacobo cogitavi, apparuit mihi superius antrorsum vir cubans in lecto.

脚注:

1. 101 pro "100"

2. 34 pro "35, 36"

  
/962  
  

圣经文本

 

Esaias第27章

学习

   

1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.

2 In die illa vinea meri cantabit ei.

3 Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.

4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio ? gradiar super eam, succendam eam pariter.

5 An potius tenebit fortitudinem meam ? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.

6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.

7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum ? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est ?

8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.

9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ; et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos : non stabunt luci et delubra.

10 Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens : propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

12 Et erit : in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.

13 Et erit : in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.