圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6425

学习本章节

  
/10837  
  

6425. ‘A manibus potentis Jacobi’: quod significet ab omnipotentia Divini Humani Domini, constat a significatione ‘manuum’ quod sit potentia, de qua mox supra n. 6424, et in supremo sensu in quo de Domino agitur, omnipotentia, 1 n. 878, 3387, 4592, 4933 fin. ; et ex significatione ‘potentis Jacobi’ quod sit 2 Divinum Naturale Domini, ita Divinum Humanum Ipsius, n. 1893, 3305, 3576, 3599, 4286, 4538, 6098, 6185, 6276: quod Dominus sit Qui per ‘potentem Jacobum’ intelligitur, patet etiam apud Davidem,

Qui juravit Jehovae, vovit potenti Jacobo, Si intravero intra tentorium domus meae, ... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula potentis Jacobi, Ps. 132:2, 3, 5:

et apud Esaiam,

Ut sciant omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, potens Jacob, 49:26:

apud eundem,

Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, ... effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super natos tuos; ... hic 3 dicet, Jehovae ego, et 4 is vocabit se nomine Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis cognominabit se, 44:1, 2, (3, ) 5.

Quod etiam ‘Israel’ in supremo sensu sit Dominus, apud Hoscheam,

Cum puer esset Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi filium Meum, 11:1;

quod sit Dominus Qui per ‘Israelem’ ibi intelligitur, constat apud Matthaeum, Joseph cum puero ivit in Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, Ex Aegypto vocavi filium Meum, 5 2:14, 15.

脚注:

1. The Manuscript inserts de qua.

2. Divinum Humanum Domini, nam per Jacobum in supremo sensu repraesentatur

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. hic

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3576

学习本章节

  
/10837  
  

3576. Et benedixit illi: quod significet conjunctionem ita, constat ex significatione ‘benedici’ quod sit conjunctio de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565. Ex singulis his quae de Esavo et Jacobo dicuntur, constare potest quod 1 rationalis bonum se intime conjunxerit cum bono naturalis, et per bonum ibi cum vero; ‘Jishak’ enim repraesentat rationale quoad bonum, ‘Rebecca’ rationale quoad verum, ‘Esau’ bonum naturalis, et ‘Jacob’ verum ejus; quod rationale quoad bonum, quod est ‘Jishak’, se conjunxerit intime cum bono naturalis quod est ‘Esau’, et non cum vero naturalis quod est ‘Jacob’ nisi mediate, patet ex eo quod Jishak in mente habuerit Esavum cum benedictionem dixit ad Jacobum, 2 nec de Jacobo tunc cogitaverit, sed de Esavo; qui benedictionem dicit, benedicit illi de quo cogitat, non tunc illi de quo non cogitat; omnis benedictio exit ab interiore; quae ore pronuntiatur, in se ex velle et cogitare 3 benedicentis vitam habet, 4 inde essentialiter est ejus cui vult et de quo cogitat; qui excipit illam, et sic facit illam 5 suam, est sicut quod furatum quod alteri restituendum; quod Jishak cum benedixit, de Esavo cogitaverit et non de Jacobo, constare potest ex omnibus et singulis quae praecedunt, ut ex vers. 18, 19, 19, ubi Jishak dixit ad Jacobum, ‘Quis tu fili mi? et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus’; ex vers. 21-23, Dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso et palpabo te fili mi, an tu is filius meus Esau, si non'; et postquam palpavit illum, dixit, ‘Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi, et non agnovit illum’; tum ex vers. 24, ‘Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego’; et tandem cum osculabatur illum, ‘Odoratus est odorem vestium illius’, nempe Esavi, et cum tunc 6 benedicebat, dixit, ‘Vide, odor filii mei’; inde constat quod per filium cui benedixit, non alius intellectus sit quam Esau; quare etiam cum ab Esavo audivit quod 7 fuisset Jacob, ‘horruit Jishak horrore magno valde’, vers. 33, Et dixit, Venit frater tuus in fraude, vers. 35, quod autem Jacob retinuerit benedictionem, secundum illa quae dicuntur vers. 33-37, est quia verum per ‘Jacobum’ repraesentatum quoad tempus apparenter dominaturum esset, ut supra aliquoties ostensum;

[2] at post exactum reformationis et regenerationis tempus, tunc ipsum bonum quod intime latuit et inde disposuit omnia et singula quae apparuerunt esse veri seu quae verum sibi tribuerat, prodit et palam dominatur; quae significantur per illa quae Jishak ad Esavum dixit, ‘Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo’, vers. 40; quorum sensus internus est quod quamdiu conjungitur verum bono, sit bonum inferiore loco 8 quoad apparentiam, sed quod priore loco erit; et tunc erit rationalis conjunctio cum bono naturalis, et per hoc cum vero; ac ita verum fiet boni; proinde tunc ‘Esau’ repraesentabit ipsum bonum naturalis et ‘Jacob’ ipsum verum ejus, conjuncta rationali; ita in supremo sensu Divinum Naturale Domini, ‘Esau’ quoad Divinum Bonum, et ‘Jacob’ quoad Divinum Verum ibi.

脚注:

1. The Manuscript has Rationale quoad

2. The Manuscript has nec aliud tunc cogitaverit quam

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has et essentialiter ejus est

5. The Manuscript inserts ut.

6. The Manuscript has benedixit

7. The Manuscript has esset

8. The Manuscript has ad

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.