圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6338

学习本章节

  
/10837  
  

6338. ‘Congregamini’: quod significet ut ipsa se ordinent, constat a significatione ‘congregari’ quod sit ordinari; ‘congregari’ enim in spirituali sensu non aliud est, nam vera et bona non possunt congregari nisi etiam ordinentur; universale enim quod procedit a Domino, hoc facit, 1 quoniam universale illud omnia singularia usque ad singularissima in se continet, haec 2 simul sunt universale quod redigit in ordinem omnia in 3 caelis; cum universale hoc agit, apparet sicut bona et vera ipsa se ordinent et sicut fluant sponte in ordinem; ita se habet cum universo caelo, hoc in ordine est et continue in ordine tenetur ab universali influxu a Domino, ita quoque se habet cum societatibus in communi in 4 caelo, et quoque cum societatibus in particulari ibi; ut primum enim congregantur angeli seu spiritus, ilico disponuntur in ordinem sicut a se, et sic constituunt societatem caelestem quae est caeli imago; quod nusquam fieret nisi universale quod procedit a Domino, omnium singularissima in se contineret, et nisi omnia haec in 5 perfectissimo ordine forent; si 6 universale aliquod absque singularibus influeret a Deo, ut plurimi cogitant, et homo seu spiritus, seu angelus semet in singularibus regeret, tunc loco ordinis foret omnium confusio, nec foret caelum, nec infernum, nec genus humanum, immo nec natura: 7

[2] hoc illustrari potest a multis apud hominem, ut nisi cogitationes ejus ordinarentur universaliter et simul singulariter ab affectionibus que amoris, nusquam 8 potuissent illae rationaliter et analytice fluere; similiter nec actiones; tum nisi anima in universali et singulari influeret in viscera corporis, nihil ordinatum 9 et regulare potuisset existere in corpore, at cum 10 singulariter et sic universaliter, tunc omnia ordinantur sicut a se. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per quod vera et bona seipsa ordinent.

脚注:

1. nam

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. caelo, et quia

4. altera vita

5. The Manuscript inserts suo.

6. modo universale

7. The Manuscript inserts quod redigit omne in ordinem, est universale in quo singularissima.

8. possent

9. aut

10. The Manuscript inserts influit.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.