圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6240

学习本章节

  
/10837  
  

6240. ‘Tibi erunt’: quod significet quod in rationali quod in interno, constat ex eo quod caeleste internum quod repraesentatur per ‘Josephum’, sit in rationali, n. 4286, 4963; ac ideo per ‘tibi erunt’ significatur quod in rationali, ut prius per ‘mihi illi’ 1 quod in naturali, in quo verum naturalis quod per ‘Jacobum’ repraesentatur, n. 6236. Quid rationale 2 paucis dicendum: intellectuale interni hominis dicitur rationale, at intellectuale externi hominis dicitur naturale; ita rationale est internum et naturale 3 externum; suntque inter se distinctissima; sed vere rationalis homo non est nisi quam qui caelestis homo vocatur, et qui perceptionem habet boni, et ex bono 4 perceptionem veri; at qui non perceptionem illam habet, sed modo cognitionem quod verum sit, quia ita instructus, ac inde conscientiam, non vere est rationalis homo sed est homo interior naturalis; qui a spirituali Domini Ecclesia sunt, tales sunt; 5 differunt inter se sicut differt lumen lunae a lumine solis; quapropter etiam Dominus apparet spiritualibus ut luna, at caelestibus ut sol, n. 1521, 1529-1531, 4060, 4696. 6 Plures in mundo putant quod rationalis homo sit qui ingeniose potest ratiocinari de multis, et ratiocinia ita conjungere ut quod concludit, appareat 7 sicut verum; sed hoc cadit etiam in pessimos, qui 8 ratiocinari possunt solerter et inducere quod mala sint bona, et quod falsa sint vera, et quoque vice versa; sed quod hoc sit phantasia prava, non autem rationale, qui reflectit, potest 9 videre: rationale est intus videre et percipere quod bonum sit bonum, et inde quod verum sit verum, visus enim illorum et perceptio est e caelo; quod illi qui ab Ecclesia ‘Domini spirituali’ sint interius naturales, est quia id modo pro vero 10 agnoscunt quod a parentibus et magistris hauserunt, et 11 postea ipsi apud se confirmarunt, 12 et non vident intus et percipiunt 13 num verum sit aliunde quam ex eo quod apud se id confirmarunt; aliter caelestes; inde est quod hi 14 sint rationales, illi autem interius naturales. Caeleste internum quod repraesentatur per ‘Josephum’, est in rationali; at bonum spirituale quod repraesentatur per ‘Israelem’, est in interiore naturali, n. 4286; sunt enim spirituales qui repraesentantur per ‘Israelem’, et caelestes qui per ‘Josephum’.

脚注:

1. The Manuscript inserts significatur.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript inserts est.

4. quid verum

5. The Manuscript inserts ac.

6. In the Manuscript directions are given to insert this separate sheet at end of number, so that the last sentence Caeleste internum etc. would come here.

7. ut

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. scire

10. The Manuscript inserts et bono.

11. The Manuscript inserts quod.

12. ita

13. num id quod agnoscunt suo credo sit verum et quod credunt verum quia confirmarunt apud se

14. non

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.