圣经文本

 

Genesis第49章

学习

   

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.

8 Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortis accubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.

17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus præliabatur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, Filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.

26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.

28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6238

学习本章节

  
/10837  
  

6238. ‘Sicut Reuben et Shimeon erunt mihi’: quod significet quod erunt verum et bonum veri, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides intellectu, ac verum doctrinae per quod ad bonum vitae perveniri potest, de qua n. 3861, 3866, ita in genere verum quod intellectualis; et ex repraesentatione ‘Shimeonis’ quod sit fides voluntate, proinde verum actu, quod est bonum fidei seu bonum veri, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5626, 5630, ita in genere bonum quod est novi voluntarii; quod 1 his similia sint quae repraesentantur per ‘Ephraimum et Menashen’, constat;

[2] sed quia Reuben suum repraesentativum profanavit, n. 4601, et quoque Shimeon suum foedavit, n. 4497, 4502, 4503, ac propterea maledicti sunt, cap. seq. vers. 3-7, ideo suam primogenituram perdiderunt et loco eorum pro primogenitis 2 agniti filii Josephi, Ephraim et Menasheh, 1 Chron. 5:1;

at usque apud Reubenem et Shimeonem permansit repraesentativum, nam perinde est qualis persona sit quae repraesentat, n. 665, 1097 fin. , 4281, nempe permansit repraesentativum fidei intellectu apud Reubenem, et repraesentativum fidei voluntate apud Shimeonem; at 3 apud Ephraimum fuit repraesentativum intellectualis Ecclesiae, et 3 apud Menashen repraesentativum voluntarii Ecclesiae.

脚注:

1. haec

2. accepti

3. per

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4502

学习本章节

  
/10837  
  

4502. ‘Et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt’: quod significet quod affectionem veri sustulerint, constat ex repraesentatione ‘Dinae’ quod sit affectio veri, de qua supra n. 4498; secundum proximum sensum internum est quod sustulerint affectionem veri ab illis qui fuerunt a reliquiis Ecclesiae Antiquissimae, quia dicitur ‘e domo Shechemi’, per domum Shechemi enim significatur bonum veri illius 1 Ecclesiae; sed quia agitur de exstirpatione veri et boni apud posteros ex Jacobo, qui hic per ‘filios ejus’ significantur, et quia omnia 2 se applicate habent ad rem de qua agitur, ideo per ‘domum Shechemi’ hic significatur simpliciter bonum veri, quale fuerat apud hominem Antiquissimae Ecclesiae, ita quod hoc exstinctum sit apud gentem a Jacobo; voces enim et nomina in Verbi sensu interno significant res praedicabiliter ad suum subjectum; insimul quoque significatur infractio boni et veri apud Hamorem et Shechemum et ejus familiam, quia ad externa accesserunt 3 , ut n. 4493 ostensum.

[2] Quod illa quae de Shimeone et Levi hactenus explicata sunt, ita se habeant, constare potest a propheticis Jacobi ante mortem, ubi haec, Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est: dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem, Gen. 49:5-7;

per 4 ‘Shimeonem et Levi’ significatur verum fidei quod apud posteros Jacobi versum est in falsum, et bonum charitatis in malum, ut supra n. 4499, 4500; ‘fratres’ dicuntur quia bonum est frater veri, seu charitas fidei, n. 4498; ‘instrumenta violentiae machaerae seu gladii eorum’ significat falsa et mala quod intulerint violentiam veris et bonis, n. 4499; ‘in arcanum eorum ne veniat anima mea, et in congregatione eorum ne uniatur gloria mea’ significat disjunctionem quoad vitam et doctrinam, ‘anima’ enim praedicatur in Verbo de vita, n. 1000, 1040, 1742, 3299, et ‘gloria’ de doctrina; ‘quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem’ significat quod in malo proposito exstinxerint Ecclesiae verum et Ecclesiae bonum; ‘vir’ est Ecclesiae verum, n. 3134, ‘bos’ ejus bonum, n. 2180, 2566, 2781; ‘maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis’ significat poenam aversionis a vero et bono 5 ; ‘maledicere’ est se avertere, et quoque propter id puniri, n. 245, 379, 1423, 530,

384, ‘ira’ est recessio a vero, et ‘furor’ a bono, n. 357, 3614; dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem' significat quod bona et vera non amplius erunt in Ecclesiae eorum externo ac interno; ‘dividere 6 et dispergere’ est separare et exstirpare ab illis, n. 4424, ‘Jacob’ est externum Ecclesiae, ac ‘Israel’ internum, n. 4286.

[3] Haec 7 in prophetico illo de Shimeone et Levi dicta sunt, quia per illos significatur in genere verum et bonum Ecclesiae, quae cum nulla fiunt, et magis cum loca eorum succedunt falsa et mala, tunc Ecclesia exstincta est; quod prophetica haec non aliud involvant, constare potest ex eo quod tribus Shimeonis et tribus Levi non maledictae fuerint prae reliquis tribubus; fuit enim tribus Levi assumpta in sacerdotium, et tribus Shimeonis fuit inter reliquas Israelis 8 sicut una illarum.

脚注:

1. alius, in the First Latin Edition

2. The Manuscript inserts in sensu interno.

3. recesserunt

4. The Manuscript inserts ibi.

5. The Manuscript inserts et conversionis ad falsum et malum.

6. The manuscript has ac.

7. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

8. Israelitas

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.