圣经文本

 

Genesis第48章:16

学习

       

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6234

学习本章节

  
/10837  
  

6234. ‘Et nunc duo filii tui nati tibi in terra Aegypti’: quod significet bonum et verum in naturali ab interno, constat ex repraesentatione ‘Menashis et Ephraimi’ qui hic sunt ‘duo filii’, quod sint Ecclesiae voluntarium et Ecclesiae intellectuale in naturali, nata ab interno, de qua supra n. 6222; et quia voluntarii est bonum et intellectualis est verum, per eosdem significatur Ecclesiae bonum et verum; ex significatione ‘nati tibi’, nempe Josepho, quod sint ab interno; et ex significatione 'terrae Aegypti' quod sit mens naturalis ubi scientifica Ecclesiae, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; et quod sit naturale, n. 6147.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.