圣经文本

 

Genesis第48章:13

学习

       

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6302

学习本章节

  
/10837  
  

6302. ‘Et dixit Israel ad Josephum, Ecce ego morior’: quod significet perceptionem boni spiritualis a caelesti interno de nova vita et de fine repraesentationis, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua supra n. 6220; ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit bonum spirituale, de qua etiam supra n. 6225; ex repraesentatione Josephi quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; et a significatione ‘mori’ quod sit resuscitatio in vitam, de qua n. 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, 1 6221, et quoque quod sit finis repraesentationis prioris, n. 3253, 3259, 3276, qui finis etiam per ‘mori’ hic significatur, nam cum moritur unus qui aliquid Ecclesiae repraesentaverat, tunc alius succedit qui repraesentationem continuat in suo ordine; ita postquam mortuus est Abraham, continuabatur in suo ordine repraesentativum in Jishako, et postea in Jacobo, et post eum in filiis ejus; similiter cum mortuus est Moses, successit repraesentativum in Joshua, ac postea in judicibus ordine, usque ad reges, et sic porro.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.