圣经文本

 

Genesis第47章:18

学习

       

18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6102

学习本章节

  
/10837  
  

6102. ‘Et habitare fecit Joseph patrem suum, et fratres suos’: quod significet vitam boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051; ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic ‘pater’, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 1 5812, 5817, 5819, 5826, 5877; a repraesentatione ‘filiorem ejus’ qui hic ‘fratres’, quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5414, 5879, 5951; et a repraesentatione ‘Josephi’ quod sit caeleste internum, de qua n. 5869, 5877; ex quibus patet quod per ‘habitare fecit Joseph patrem suum, et fratres suos’ significetur vita boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5812

学习本章节

  
/10837  
  

5812. ‘Non potest puer relinquere patrem suum’: quod significet quod verum illud a bono spirituali separari nequeat, constat 1 a significatione ‘relinquere’ quod sit separari; 2 ex repraesentatione ‘Israelis’ 3 quod sit bonum spirituale e naturali; 4 de qua n. 4286, 4598, 5807; et 5 ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806; hoc verum ‘puer’ dicitur quia 6 natum ultimo; non enim prius nascitur hoc verum quam cum homo regeneratus 7 , tunc novum vitae accipit 8 per novum hoc verum conjunctum bono, inde quoque 9 hoc verum significatur per ‘natum senectutum minimum’, n. 5804.

脚注:

1. The Manuscript has clauses re ‘Israel’ and ‘Benjamin’ transposed

2. The Manuscript inserts et.

3. The Manuscript inserts qui hic est pater.

4. see page 314, footnote 6

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. natus post omnes, nam non

7. The Manuscript inserts est.

8. per bonum conjunctum tali vero,

9. vocatur natus senectutum minimus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.