圣经文本

 

Genesis第47章:18

学习

       

18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6101

学习本章节

  
/10837  
  

6101. Vers. 11, 12. Et habitare fecit Joseph patrem 1 suum et fratres suos, et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae, in terra Rameses, quemadmodum praecepit Pharaoh. Et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris 2 sui pane, ad os infantis. ‘Et habitare fecit Joseph patrem suum et fratres suos’ significat vitam boni spiritualis et verorum Ecclesiae a caelesti interno: ‘et dedit illis possessionem in terra Aegypti in optimo terrae’ significat in intimo mentis naturalis ubi scientifica: ‘in terra Rameses’ significat intimum mentis et quale ejus: ‘quemadmodum praecepit Pharaoh’ significat consentiente naturali ubi scientifica: ‘et sustentavit Joseph patrem suum, et fratres suos, et totam domum patris sui pane’ significat quod a caelesti interno continuus influxus boni in bonum spirituale et vera Ecclesiae in naturali, unde vita illorum: ‘ad os infantis’ significat unumquodvis secundum quale boni innocentiae.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.