圣经文本

 

Genesis第47章:17

学习

       

17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6122

学习本章节

  
/10837  
  

6122. ‘Si 1 deficit argentum’: quod significet si non amplius illis verum conspicuum, constat ex significatione ‘deficere argentum’ quod sit defectus veri, ita quod verum non amplius conspicuum, de qua supra n. 6116, 6119. Verum non conspicuum dicitur quia verum in statu desolationis apparet sicut aufugerit; adest tamen, nam omne verum et bonum quae a Domino usquam dantur homini, spiritui et angelo, manent, et nihil de illis aufertur, sed in statu desolationis obscurantur a proprio ita ut non appareant; at cum status locis redit, sistuntur praesentia et conspicua; inde patet quid per verum non conspicuum intelligitur.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.