圣经文本

 

Genesis第47章:14

学习

       

14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6093

学习本章节

  
/10837  
  

6093. ‘Quot dies annorum vitae tuae ?’: quod significet de statu vitae naturalis e spirituali, constat ex significatione ‘dierum’ tum ‘annorum’, quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; et ex significatione ‘vitae’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5407, 5890, hic vita spiritualis in naturali, seu naturale e spirituali.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4850

学习本章节

  
/10837  
  

4850. ‘Multiplicati dies’: quod significet status mutationem, constat ex significatione ‘multiplicari dies’ quod sit mutari status; ‘dies’ enim seu tempus in sensu interno est status, n. 23, 487, 488; 893, 2788, 3462, 3785, et ‘multiplicari cum praedicatur de diebus seu temporibus est mutari; quod sit status mutatio quae significatur 1 , patet etiam a sequentibus; multiplicari dicitur quia involvit mutationem status quod vera, nam 2 ’multiplicari praedicatur de veris, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847. Quia toties dicitur status et quoque mutatio status, et pauci sciunt quid status et mutatio ejus, dicendum quid sit: de interioribus hominis, nempe ejus affectionibus et inde cogitationibus non praedicari potest tempus et temporis processus nec spatium e spatii 3 extensio, quia non in tempore nec in loco sunt, tametsi apparet coram sensibus in mundo quod sint, sed 4 in interioribus sunt qua tempori et loco correspondent; haec quae correspondent non aliter vocari possunt quam status, non enim alia vox per quam 5 correspondentia illa exprimantur, datur; mutari interiorum status dicitur cum mutatur mens seu animus quoad affectiones et inde cogitationes sicut a tristi in laetum, a laeto iterum in triste, ab impio 6 ad pium aut devotum, et sic porro; mutationes hae vocantur status mutationes ac praedicantur de affectionibus et quatenus cogitationes ab his reguntur, etiam de cogitationibus; sed mutationes status cogitationum insunt illis sicut singularia communibus, et sunt variationes respective.

脚注:

1. per quod multiplicati dies

2. multiplicatio

3. extensa

4. est in illis

5. exprimatur correspondens id

6. in

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.