圣经文本

 

Genesis第45章:9

学习

       

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5868

学习本章节

  
/10837  
  

5868. SENSUS INTERNUS

vers. 1, 2, 2. Et non potuit Joseph continere se 1 ad omnes stantes apud illum, et clamavit, Exire facite omnem virum ab apud me; et non stetit quisquam cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos. Et edidit vocem suam in fletu, et audiverunt Aegyptii, et audivit domus Pharaonis. Et non potuit Joseph continere se ad omnes stantes apud illum significat quod omnia nunc a caelesti interno parata sint ad conjunctionem: ‘et clamavit’ significat prope effectum: ‘Exire facite omnem virum ab apud me’ significat 2 scientifica non congrua et adversantia e medio ejicerentur: ‘et non stetit quisquam 3 cum illo in notum faciendo se Joseph ad fratres suos’ significat quod non aliqua adessent cum caeleste internum per medium conjungeret se veris in naturali: ‘et edidit vocem suam in fletu’ significat misericordiam et gaudium: ‘et audiverunt Aegyptii’ significat usque ad ultima: 'et audivit domus Pharaonis' significat per universum naturale.

脚注:

1. The Manuscript has, here only, omnibus stantibus.

2. The Manuscript and the First Latin Edition, here and in 5871, have no quod.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.