圣经文本

 

Genesis第45章:14

学习

       

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5969

学习本章节

  
/10837  
  

5969. ‘Et defecit cor ejus, quia non credidit illis’: quod significet deficientiam vitae naturalis et inde intellectus, constat ex significatione ‘defecit cor’ quod sit deficientia vitae, et quia 1 dicitur de ‘Jacobo’ per 2 quem repraesentatur bonum naturale, n. 3 5965, est deficientia vitae naturalis; et ex significatione ‘non credere’ quod sit deficientia intellectus; quod dicatur inde, est quia praecedit semper vita quae voluntatis 4 , et sequitur vita intellectus; causa est quia solum voluntati inest vita, non autem intellectui nisi ex voluntate; hoc constat a bono quod est voluntatis, et a vero quod est intellectus, quod bono insit vita, non autem vero nisi ex bono; 5 manifestum enim est quod id semper prius sit quod vivit, et id posterius quod inde vivit; haec causa est quod dicatur deficientia vitae naturalis et inde intellectus, quae significantur per quod ‘defecit cor ejus, quia non credidit illis’.

脚注:

1. praedicatur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts quae per cor intelligitur.

5. inde patet

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.