圣经文本

 

Genesis第45章:10

学习

       

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5906

学习本章节

  
/10837  
  

5906. ‘Festinate et ascendite ad patrem meum’: quod significet ad bonum spirituale, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est ‘pater’, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quod bonum spirituale 1 sit ‘pater’ caelestis interni, cum tamen bonum spirituale est 2 externum respective quia e naturali, est inde quoniam homo antequam internus homo existit, erit externus; progressio enim fit ordine ab exterioribus ad interiora, ut a scientificis ad intellectualia, exteriora enim dein inservient pro plano interioribus; 3 ex hac progressione, seu ex hac nativitate, est quod externum dicatur ‘pater’ interni, consequenter bonum spirituale e naturali quod ‘Israel’, pater caelestis interni quod ‘Joseph’.

脚注:

1. dicatur

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts idcirco.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.