圣经文本

 

Genesis第45章

学习

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5957

学习本章节

  
/10837  
  

5957. ‘Et patri suo misit ut hoc’: quod significet quid gratis donatum bono spirituali 1 , constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic ‘pater’, quod sit bonum spirituale e naturali, ut n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et ex significatione ‘mittere’ quod sit gratis donare; omne enim quod per internum influit a Domino in externum seu in naturale, 2 etiam quod in bonum spirituale quod Israel, quia hoc est e naturali, gratis donatur; postulat quidem Dominus humiliationem, adorationem, gratiarum actiones, et plura ab homine, quae apparent sicut remunerationes, ac ita non gratis; sed Dominus non postulat illa Sui causa, nam nihil gloriae Divino ex humiliatione, adoratione, et gratiarum actione hominis; in Divino prorsus non conceptibile est aliquid amoris sui ut propter Se talia fiant, verum sunt propter ipsum hominem, cum enim homo in humiliatione est, tunc potest recipere bonum a Domino, nam tunc separatus est ab amore sui et ejus malis quae obstant; quapropter Dominus humiliationis statum apud hominem vult ejus causa, 3 quia cum homo in illo statu est, potest Dominus influere cum bono caelesti; similiter se habet cum adoratione et cum gratiarum actione.

脚注:

1. The Manuscript inserts e naturali.

2. ubi etiam

3. ut gratis ei possit implere

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5803

学习本章节

  
/10837  
  

5803. ‘Est nobis pater senex’: quod significet quod illis bonum spirituale a quo, constat a repraesentatione ‘Israelis’ qui hic ‘pater’, quod sit bonum spirituale a quo, de qua mox supra n. 5801. Quod repraesentationem ‘Israelis’ attinet, videatur n. 4286, 4292, 4570, quod nempe repraesentet Ecclesiam spiritualem, 1 et quidem ejus Internum, quod est bonum veri, seu bonum spirituale e naturali; quid bonum spirituale seu bonum veri, videatur n. 5526, 5733.

脚注:

1. cujus internum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.