圣经文本

 

Genesis第45章

学习

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5890

学习本章节

  
/10837  
  

5890. ‘Quia ad vivificationem misit me Deus ante vos’: quod significet vitam spiritualem illis ex providentia, constat ex significatione ‘vivificationis’ quod sit vita spiritualis, de qua sequitur; et ex significatione ‘misit me Deus ante vos’ quod significet ex providentia; quod ex providentia, constare potest ex somniis Josephi, quibus praedictum quod se incurvarent ei fratres ejus, ut et pater ejus, quod nisi provisum nec praevisum fuisset. Quod per ‘vivificationem et vivificare’ significetur vita spiritualis, seu vita nova per regenerationem, constare potest ex eo solo quod spirituale Verbi non aliud possit esse; est vita naturalis et est vita spiritualis, vita naturalis intelligitur in Verbi sensu litterae, at spiritualis in sensu interno, et quoque multis in locis per vivificare et per vitam ipsa vita spiritualis intelligitur in sensu litterae; ut apud Ezechielem,

Cum dixero impio, moriendo morieris, nec admonueris illum, nec locutus fueris ad dehortandum impium a via ejus mala ad vivificandum illum, 3:18:

apud eundem,

Profanastis Me apud populum Meum pro pugillis hordeorum et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent.... Confirmatis manus impii, ut non revertatur a via sua mala vivificando illum, 13:19, 22:

apud Hoscheam,

Jehovah vivificabit nos post biduum, et in die tertio eriget nos, ut vivamus coram Ipso, 6:2:

apud Davidem,

Nisi crederem videre bonum ... in terra vitae, Ps. 27:13:

apud Johannem, Qui vincit, dabo ut comedat de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei, Apoc. 2:7:

apud Johannem Evangelistam, Quemadmodum Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita etiam Filius quos vult, vivificat, 5:21:

apud eundem,

Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam; quae Ego loquor verba, spiritus sunt et vita sunt, 6:63;

in his locis ‘vivificare et vita’ manifeste pro vita spirituali, quae est vita in caelo, quae quoque simpliciter vita vocatur, ut apud Matthaeum, Angusta 1 [porta] et stricta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt illam, 7:14;

et alibi ‘intrare in vitam’ pro in caelum, Matth. 18:8, 9, 19:17, Marcus 9:43, 45, 47, Joh. 5:24.

脚注:

1. Swedenborg omits this word; so also does Schmidius. It is omitted also by a few unimportant codices. In verse 13, also, a few omit gate.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.