35
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
35
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;
[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.
脚注: