圣经文本

 

Genesis第42章:28

学习

       

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5469

学习本章节

  
/10837  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

脚注:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1896

学习本章节

  
/10837  
  

1896. ‘Nomen ejus Hagar’: quod significet vitam hominis exterioris seu naturalis, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum significatione ‘Hagaris’ quod sit peregrina seu peregrinans; peregrini repraesentabant 1 ‘eos’ qui instruerentur, et ‘peregrinatio’ instructionem, tum 2 vitae instituta, ut ostensum prius n. 1463. Cum in Verbo dicitur quod nomen ejus est 3 , ut hic quod nomen ejus Hagar, significat quod nomen aliquod 4 involvat quod observandum, nam nomine vocare est nosse qualis est, ut ostensum prius n. 144, 145, 340; ne quidem vocula in Verbo est absque causa et absque significatione rei alicujus in sensu interno.

脚注:

1. The Manuscript has et significabant illos.

2. The Manuscript has seu.

3. The Manuscript has sit.

4. The Manuscript has aliquid.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.