圣经文本

 

Genesis第42章:19

学习

       

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5469

学习本章节

  
/10837  
  

5469. ‘Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum’: quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione ‘ 1 reus esse’ quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione ‘Josephi’ qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per ‘Josephum’ enim et ‘Benjaminem’ repraesentatur internum Ecclesiae, at per ‘decem reliquos filios Jacobi’ externum ejus; ‘Rachel’ enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et ‘Leah’ affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819;

[2] in hoc capite per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per ‘Benjamin’ spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per ‘decem filios Jacobi reliquos’ repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et 2 particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret.

脚注:

1. rei

2. The Manuscript inserts in.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3793

学习本章节

  
/10837  
  

3793. ‘Et Rachel venit cum grege’: quod significet affectionem veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae, constat a repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris; et ex significatione ‘gregis’ quod sit Ecclesia et quoque doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Ut sciatur quomodo se habet 1 cum repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, et cum ‘Leae’ quod sit affectio veri exterioris, paucis dicendum: naturale quod per ‘Jacobum’ repraesentatur, ex bono et vero consistit, et in eo, nempe naturali 2 , sicut in omnibus et singulis in homine, immo in universa natura, conjugium boni et veri esse debet; absque conjugio boni et veri nihil producitur, omnis productio et omnis effectus est inde; in naturali apud hominem cum nascitur, non est conjugium boni et veri, quia solus homo non in ordinem Divinum nascitur; est quidem bonum innocentiae et charitatis, quod in prima infantia influit a Domino, sed non est aliquod verum cui bonum illud copuletur; in aetate progrediente hoc bonum quod in infantia insinuatum ei est a Domino, versus inferiora intrahitur, et ibi tenetur a Domino, ut per id temperentur status vita quos postea induit; inde est quod homo absque bono infantiae suae ac primae pueritiae omni fero animali pejor et magis ferus foret; cum bonum id infantiae intrahitur, tunc in naturale hominis succedit et intrat malum, cui se copulat falsum, et fit conjunctio et quasi conjugium mali et falsi apud eum; ut itaque salvetur homo, regenerandus est, et removendum 3 malum, ac 4 insinuandum bonum a Domino, et secundum bonum quod recipit, insinuatur ei verum ut fiat boni et veri copulatio, seu quasi conjugium;

[2] haec sunt quae repraesentantur per Jacobum, et per binas ejus uxores, nempe Rachelem et Leam; ‘Jacobus’ ideo nunc induit repraesentationem boni naturalis, et ‘Rachel’ repraesentationem veri 5 ; sed quia omnis conjunctio veri cum bono fit per affectionem, est affectio veri copulandi bono quam Rachel repraesentat; praeterea in naturali sicut in rationali datur interius et exterius; ‘Rachel’ repraesentat affectionem veri interioris, et ‘Leah’ affectionem veri exterioris. ‘Laban’, qui pater illarum, repraesentat bonum communis stirpis, sed collaterale, ut dictum, quod bonum est id quod in collaterali linea correspondet vero rationalis quod est ‘Rebecca’, n. 3012, 3013, 3077, inde 6 filiae ex illo bono repraesentant affectiones in naturali, nam hae sunt ut filiae ea bono illo ut ex patre; et quia affectiones illae copulandae sunt bono naturali, ideo repraesentant affectiones veri, una affectionem veri interioris, altera affectionem veri exterioris.

[3] Cum regeneratione hominis quoad ejus naturale, prorsus similiter se habet ac cum Jacobo et cum binis Labanis filiabus Rachele et Leah 7 ; qui itaque Verbum hic secundum sensum ejus internum videre et capere potest, is arcanum hoc videt sibi detectum; sed hoc nullus alius videre potest quam qui in bono et vero est; alii, utcumque perceptionem rerum in illis quae vitae moralis et civilis sunt 8 ,

habent, et apparent sicut intelligentes, nihil tale usque ad agnitionem videre possunt, non enim sciunt quid bonum et verum, malum enim putant bonum, et falsum verum, quapropter ilico cum bonum dicitur, idea mali sistitur, et cum verum dicitur, idea falsi; inde est quod nihil percipiant de his quae in sensu interno continentur 9 , sed ad primam auditionem oboriantur tenebrae, quae lucem exstinguunt.

脚注:

1. The Manuscript has habet after exterioris

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has exstirpandum

4. The Manuscript has et loco ejus

5. The Manuscript inserts affectionis.

6. The Manuscript places this after bono.

7. The Manuscript inserts cum bonum naturalis per Jacob et affectiones veri bono illo copulandis per Rachelem et Leam intelliguntur. The Manuscript has at firstveris for affectiones veri; this explains copulandis, which the Manuscript omits to change.

8. The Manuscript has in vita morali et civili

9. The Manuscript has significantur

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.