49
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
49
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.
5243. Vers. 14. Et misit Pharaoh, et vocavit Josephum, et acceleraverunt eum e fovea, et totondit, et mutavit vestes suas, et venit ad Pharaonem. ‘Et misit Pharaoh’ significat naturalis novi propensionem: ‘et vocavit Josephum’ significat ad recipiendum caeleste spiritualis: ‘et acceleraverunt eum e fovea’ significat festinam rejectionem talium quae impediverunt ex statu tentationis, et inde mutationem: ‘et totondit’ significat rejectionem et mutationem quoad illa quae sunt exterioris naturalis: ‘et mutavit vestes suas’ significat quoad illa quae sunt interioris naturalis, induendo convenientia: et venit ad Pharaonem' significat sic communicationem cum novo naturali.