圣经文本

 

Genesis第41章:45

学习

       

45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5286

学习本章节

  
/10837  
  

5286. ‘Et nunc videat Pharaoh’: quod significet prospectionem naturalis, constat a significatione ‘videre’ quod sit prospicere, nam ‘videre’ hic activum involvit, nempe ut faciat; cum autem videre non involvit faciendum, significat intelligere et appercipere, ut n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5114 ostensum est. Cum prospectione naturalis ita se habet: naturale hominis seu mens ejus naturalis quae infra mentem ejus rationalem est, non quicquam prospicit ex se, apparet tamen usque sicut a se sed prospectio ejus est ab interiore; hoc prospicit in exteriore, paene sicut homo semet in speculo in quo imago apparet tanquam ibi; hoc quoque sistitur 1 in sensu interno per id quod Josephus id loquatur ad Pharaonem, et per ‘Josephum’ repraesentatur caeleste spiritualis quod est interius, et per ‘Pharaonem’ naturale quod est exterius, et Josephus visus est 2 Pharaoni ille ipse vir intelligens et sapiens, 3 de quo.

脚注:

1. The Manuscript inserts hic.

2. a Pharaone

3. The Manuscript has de quo lo- but deletes it; probably lo- would have become locutus if finished.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.