圣经文本

 

Genesis第41章:45

学习

       

45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5276

学习本章节

  
/10837  
  

5276. ‘Abundantia annonae magna in omni terra Aegypti’: quod significet multiplicationem veri in utroque naturali, constat ex significatione ‘abundantiae annonae’ quod sit multiplicatio veri, de qua sequitur; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, per ‘Aegyptum’ enim significatur scientia, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, et quia scientia, etiam significatur naturale, ex causa quia scientificum dicitur id quod in naturali, est itaque ‘terra Aegypti’ mens naturalis in qua scientificum; inde per 'omnem terram Aegypti' significatur utrumque naturale, nempe interius et exterius; quod naturale interius et exterius sit, videatur n. 5118, 5126. Quod ‘abundantia annonae’ significet multiplicationem veri, est quia opponitur ‘fami’ quae significat defectum veri; vox per quam in lingua originali exprimitur ‘abundantia annonae’, est cui opponitur ‘fames’, et significat in sensu interno plenam copiam et sufficientiam cognitionum, quia ‘fames’ defectum 1 earum. Cognitiones non aliud sunt quam vera naturalis hominis, sed quae nondum ei appropriata sunt; talium verorum multiplicatio hic intelligitur; cognitiones non fiunt vera apud hominem priusquam agnoscuntur intellectu, quod fit cum ab ipso confirmantur; et haec vera non appropriantur ei priusquam is vivit secundum illa; nihil enim appropriatur homini quam quod fit vitae, sic enim ipse, quia vita ejus, illis inest.

脚注:

1. The manuscript has illarum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.