圣经文本

 

Genesis第41章:43

学习

       

43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5312

学习本章节

  
/10837  
  

5312. ‘Et super ore tuo osculabitur omnis populus meus’: quod significet quod omne ibi sub oboedientia illius erit, constat a significatione ‘super ore osculari’ quod sit agnoscere et facere quod jubet, ita oboedire; et ex significatione ‘omnis populi mei’ quod sit omne in naturali; per ‘populum’ significantur vera, videatur n. 1259, 1260, 3581, 4619, ita in naturali cognitiones boni et veri, ac scientifica, nam haec sunt vera naturalis, n. 5276.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.