圣经文本

 

Genesis第41章:38

学习

       

38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5265

学习本章节

  
/10837  
  

5265. ‘Septem vaccae bonae septem anni eae’: quod significet status multiplicationis veri in interiore naturali, constat ex significatione ‘vaccarum’ quod in bono sensu sint vera interioris naturalis, de qua n. 5198; et ex significatione ‘annorum’ quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; quod septem fuerint, est quia ‘septem’ significant sanctum et inde adjiciunt sanctitatem rei de qua agitur, n. 395, 433, 716, 881; et quoque involvunt integram periodum a principio ad finem, n. 728; inde est quod septem vaccae et septem aristae in somnio visae sint, et dein quod septem anni abundantiae annonae, et septem anni famis fuerint; inde quoque est quod septimus dies sanctificatus sit, et quod septimus annus in Ecclesia repraesentativa fuerit annus sabbatarius, et quod post septies septem annos Jubilaeum;

[2] quod ‘septem’ significent sancta est ex 1 significatione 'numerorum in mundo 2 spirituum; unusquisque numerus ibi aliquam rem involvit; aliquoties mihi ad visum apparuerunt numeri, simplices et compositi, semel etiam in longa serie, et miratus quid significarent; et dictum quod existerent ex loquela angelica, et quod res quoque per numeros quandoque soleant exprimi; qui numeri non apparent in caelo sed in mundo spirituum, ubi talia ad visum sistuntur; hoc antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et cum angelis locuti sunt, norunt, et inde computum ecclesiasticum per numeros formarunt, per quos exprimebant universaliter illa quae per voces singulariter; sed quid unusquisque numerus involverat, non mansit apud posteros, solum quid significarent numeri simplices, nempe duo, tria, sex, septem, octo, duodecim, et inde viginti quatuor, septuaginta duo, et septuaginta septem; imprimis quod per ‘septem’ significaretur sanctissimum, nempe in supremo sensu Ipsum Divinum, et in sensu repraesentativo caeleste amoris; inde est quod status hominis caelestis significatus sit per diem septimum, n. 84-87.

[3] Quod numeri significent res, patet manifeste a numeris quamplurimis 3 in Verbo, ut ab his apud Johannem, Qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe, numerus ejus est sexcenta sexaginta sex, Apoc. 13:18: et alibi apud eundem,

Angelus mensus est murum 4 sanctae Hierosolymae centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. 21:17;

numerus centum quadraginta quatuor est ex duodecim in se multiplicatis, et ex 5 bis septuaginta duo.

脚注:

1. significativo

2. spirituali

3. The Manuscript inserts qui.

4. civitatis sanctae

5. his, in the First Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.