圣经文本

 

Genesis第41章:3

学习

       

3 Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5344

学习本章节

  
/10837  
  

5344. ‘Quae circumcirca illam, dedit in medio illius’: quod significet quae prius in exteriore naturali recondit in interioribus interioris naturalis, constat ex significatione ‘circumcirca’ quod sint quae extra, ita quae in exteriore naturali; et ex significatione ‘medii’ quod sint quae intra, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quae in interiore naturali; quod ‘in medio illius’ seu urbis sit in interioribus 1 interioris naturalis, est quia per ‘urbem’ significantur interiora, n. 5297, 5342. Interiora interioris naturalis sunt illa ibi quae spiritualia vocantur, et spiritualia ibi sunt quae a luce caeli sunt, ex qua illuminantur illa ibi quae a luce mundi sunt, quae proprie naturalia dicuntur; in spiritualibus ibi recondita sunt vera bono adjuncta;

[2] spiritualia ibi sunt quae correspondent societatibus angelicis quae in secundo caelo, cum hoc caelo communicat homo per reliquias; hoc caelum est quod aperitur cum homo regeneratur, et hoc caelum est quod clauditur cum homo non patitur se regenerari; reliquiae enim seu vera et bona in interioribus recondita non sunt aliud quam correspondentiae cum societatibus illius caeli.

脚注:

1. naturalibus interioribus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.