圣经文本

 

Genesis第41章:2

学习

       

2 de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5228

学习本章节

  
/10837  
  

5228. ‘Dicendo’: quod significet perceptionem inde, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; quid perceptio inde, seu perceptio ex cogitatione, non ad captum explicari potest quia hodie prorsus ignotum est quid perceptio spiritualis, et quod ignotum est, hoc non intrat in sensum, utcumque describitur; perceptio enim non aliud est quam loquela aut cogitatio angelorum qui apud hominem; illa loquela aut cogitatio cum influit, fit perceptio quod ita sit vel 1 non ita sit, sed non apud alios quam qui in bono amoris et charitatis sunt, nam per bonum influit; apud illos perceptio illa producit cogitationes, nam perceptivum illis est commune cogitationis; at perceptio ex cogitatione actualiter non datur sed apparenter; 2 verum de hoc arcano non plus dici potest quia, ut dictum, hodie ignotum est quid perceptio.

脚注:

1. quod

2. sed

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.