圣经文本

 

Genesis第41章:17

学习

       

17 Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5345

学习本章节

  
/10837  
  

5345. ‘Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde’: quod significet multiplicationem veri a bono, constat ex significatione ‘congerere’ quod hic sit multiplicare; ex significatione ‘frumenti’ quod sit verum voluntate et actu, de qua n. 5295, cujus multiplicatio cum comparatur ‘arenae maris’, significat quod sit ex bono, hic ex bono caelestis spiritualis per influxum, verum enim in interioribus nusquam aliunde quam ex bono multiplicatur; multiplicatio veri quod non ex bono, non est multiplicatio veri, quia non est verum, 1 utcumque in externa forma apparet ut verum; est quoddam simulacrum in quo non vita; hoc quia mortuum, ad verum non accedit, nam verum ut verum sit apud hominem, vivet a bono, hoc est, per bonum a Domino, et cum ita vivit, tunc de illo praedicari potest multiplicatio in sensu spirituali. Quod multiplicatio veri sit solum ex bono, constare potest ex eo quod nihil multiplicari possit nisi ex quodam simili conjugii; verum cum alio quam cum bono conjugium inire non potest; si cum alio, non est conjugium sed est adulterium; quod itaque multiplicatur ex conjugio, hoc est legitimum, ita verum, quod autem ex adulterio, non est legitimum sed spurium, ita non verum 2 .

脚注:

1. utrumque, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts de quo praedicari potest multiplicatio.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.