圣经文本

 

Genesis第41章:13

学习

       

13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5225

学习本章节

  
/10837  
  

5225. ‘Et nemo interpretans illa Pharaoni’: quod significet quod nesciretur quid contingeret, constat ex significatione ‘interpretari’ quod sit scire quid contingeret, de qua n. 5141, inde ‘nemo interpretans’ est nescire 1 , ‘nemo’ enim in sensu interno est negativum rei, ita ‘non’, nam idea personae vertitur in ideam rei in sensu interno, sicut idea viri, mariti, feminae, uxoris, filii, filiae, pueri, virginis, in ideam veri aut boni, et sicut supra n. 5223, idea magi et sapientis in ideam scientificorum interiorum et exteriorum; causa est quia in mundo spirituali, seu in caelo, non personae sed res sub intuitionem veniunt, personae enim limitant ideam et concentrant ad finitum quoddam, at res non limitant et concentrant sed extendunt ad Infinitum, ita ad Dominum; inde quoque est quod nusquam aliqua persona quae in Verbo nominatur, in caelo percipiatur, sed loco ejus res quae per illam personam repraesentatur, ita quoque nec aliquis populus aut gens, sed quale ejus; immo etiam prorsus nescitur aliquod historicum Verbi de persona, gente ac populo, in caelo, consequenter 2 nec scitur quis Abraham, quis Jishak, quis Jacob, quis populus Israeliticus, et quae gens Judaica, sed percipitur ibi quid Abraham, quid Jishak, quid Jacob, quid populus Israeliticus, 3 quid gens Judaica 4 , ita in omnibus reliquis; inde est loquela angelica illimitata et quoque universalis respective.

脚注:

1. The Manuscript inserts id.

2. The Manuscript has is much altered but appears to have been nescitur quis Abraham etc. , then changed the several quis to de with ablative, later restored toquis.

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts but deletes hoc est, quid per illos repraesentatur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.