圣经文本

 

Genesis第40章:8

学习

       

8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5133

学习本章节

  
/10837  
  

5133. ‘Et meminisse facias mei ad Pharaonem’: quod significet communicationem cum interiore naturali, constat ex significatione ‘meminisse facere ad aliquem’ quod sit communicare; et a repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095 per communicationem cum interiore naturali intelligitur conjunctio per correspondentiam; interius naturale est illud quod recipit ideas veri et boni e rationali et recondit ad usum, consequenter quod immediate cum rationali communicat; exterius autem naturale est illud quod recipit imagines et inde ideas rerum per sensualia e mundo;

[2] hae ideae nisi illustrentur ab illis quae in interiore naturali sunt, sistunt fallacias, quae fallaciae sensuum vocantur; in quibus cum homo est, nihil credit 1 nisi quod cum illis concordat, et nisi 2 quod illae confirmant, quod fit si non correspondentia sit; et hoc nec fit nisi imbuatur homo charitate, charitas enim est medium uniens quia in bono ejus est vita a Domino, quae vita disponit in ordinem vera, ut forma charitatis seu charitas in imagine existat; haec forma apparet visibilis in altera vita et est ipsa angelica; omnes angeli inde sunt formae charitatis, pulchritudo ejus est ex veris quae fidei, et vita pulchritudinis est ex bono quod charitatis.

脚注:

1. creditur

2. ita

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.