圣经文本

 

Genesis第40章:2

学习

       

2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5126

学习本章节

  
/10837  
  

5126. ‘Et dabis scyphum Pharaonis in manum illius’: quod significet ut inde inserviant interiori naturali, constat a significatione ‘dare scyphum ad bibendum’ quod sit appropriare, de qua supra n. 5120; quod etiam sit inservire, patet; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, 5118. Quod sit naturale interius et naturale exterius et quod naturale exterius constituatur ex illis quae immediate per sensualia e mundo in mentem naturalem, nempe in ejus memoriam et inde in imaginationem, intrant, videatur n. 5118.

[2] Ut sciatur quid exterius naturale et quid interius, quae sunt exterioris hominis, et inde quid rationale quod est interioris hominis, paucis dicendum, est: homo a sua infantia usque ad pueritiam est mere sensualis, nam tunc terrestria, corporea et mundana, solum recipit per sensualia corporis; ex illis etiam tunc ejus ideae et cogitationes sunt; communicatio cum interiore homine nondum aperta est, dumtaxat tantum ut capere illa possit et retinere; innocentia quae tunc illi, est solum externa, non autem interna, nam vera innocentia habitat in sapientia; per illam, nempe per innocentiam externam, redigit Dominus in ordinem illa quae per sensualia intrant; absque influxu innocentiae a Domino in prima illa aetate nusquam aliquod 1 fundamentale existeret, super quo intellectuale seu rationale quod homini proprium 2 , potuisset strui:

[3] a pueritia ad adolescentiam aperitur communicatio ad interius naturale, per id quod discat decorum, civile et honestum, tam per instructionem a parentibus et magistris quam per studia: ab adolescentia autem ad juvenilem aetatem, aperitur communicatio inter naturale et rationale, per id quod tunc discat vera et bona vitae civilis et moralis, et imprimis vera et bona vitae spiritualis, per auditionem et lectionem Verbi; sed quantum tunc imbuit bona per vera, hoc est, quantum facit vera quae discit, tantum aperitur rationale, at quantum non imbuit bona per vera, seu quantum non facit vera, tantum non aperitur rationale, at usque manent cognitiones in naturali, nempe in ejus memoria, ita quasi extra domum in limine;

[4] quantum autem tunc et in sequente aetate infirmat illa, 3 negat et facit contra illa, hoc est, loco illorum credit falsa et agit mala, tantum occluditur rationale, et quoque 4 interius naturale; at usque tantum communicationis ex Divina Domini Providentia remanet ut aliquo intellectu capere illa possit, sed usque non sibi appropriare nisi seriam paenitentiam agat, et diu dein cum falsis et malis luctetur; apud illos autem qui se regenerari patiuntur, contrarium evenit, per gradus seu successive apud illos aperitur rationale, et illi subordinatur interius naturale, et huic exterius; hoc fit 5 imprimis sin aetate juvenili usque ad adultam, et progressive ad ultimam vitae eorum, et postea in caelo in aeternum. Inde sciri potest quid interius et quid exterius apud hominem.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts est.

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts tandem.

5. ab

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.