Arcana Coelestia#5162
5162. ‘Et extulit caput’: quod significet provisum et praevisum, constat ex significatione ‘extollere caput’ quod sit conclusum ex proviso, et quoque ex praeviso, de qua supra n. 5124, 5155,
provisum respective ad sensuale parti intellectuali subjectum, et retentum ut bonum, quod per ‘pincernam’ repraesentatur, et praevisum respective ad sensuale parti voluntariae subjectum, et rejectum ut malum, quod per ‘pistorem’ repraesentatur; bonum enim providetur et malum praevidetur, quia omne bonum est a Domino et omne malum ab inferno seu a proprio hominis; quod proprium hominis non nisi quam malum sit, videatur n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1023, 1044, 1047 1581, 3812 f, 4328.