圣经文本

 

Genesis第40章:1

学习

       

1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4072

学习本章节

  
/10837  
  

4072. Vers. 4-13. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et Deus patris mei fuit cum me. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis, et non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata. Et eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati. Et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne quod Laban facit tibi. Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram nativitatis tuae. ‘Misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem suum’ significat adjunctionem affectionum veri a bono per Jacobum nunc intellecto, et applicationem tunc cum discederet: ‘et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius’ significat status mutationem in bono per Labanem significato: ‘et Deus patris mei fuit cum me’ significat quod a Divino omnia quae Sibi: ‘et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro’ significat quod ex propria potentia: ‘et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam decem modis’ significat statum boni ad Se, cum ex Se Ipso applicaret illa quae boni istius, et plurimam mutationem ejus: ‘et non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum’ significat quod usque non impedire potuerit: ‘si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges punctata’ significat liberum ejus, et quod in libero ejus sumerentur illa a Domino, haec quoad mala adjuncta bonis: ‘et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt omnes greges variegata’ significat eadem quoad falsa adjuncta: ‘et eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi’ significat quod illa ex Divino: ‘et factum in tempore incalescendi gregem’ significat affectionis ardorem ut conjungerentur: ‘et sustuli oculos meos, et vidi in somnio’ significat perceptionem naturalis boni in obscuro: ‘et ecce hirci ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati’ significat effectum quod bonum naturale per Jacob intellectum talibus inde imbueretur: ‘et dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me’ significat perceptionem ex Divino, et praesentiam in statu illo obscuro: ‘et dixit, Tolle quaeso oculos tuos’ significat advertentiam ex proprio: ‘et vide omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos’ significat quod talia introducerentur: ‘quia vidi omne quod Laban facit tibi’ significat proprium boni per Labanem significati, non tale ut ex se: ‘Ego Deus Bethelis’ significat Divinum in naturali: ‘quo unxisti statuam’ significat ubi bonum veri, et terminus: ‘quo vovisti Mihi votum’ significat sanctum: nunc surge' significat elevationem: ‘exi e terra hac’ significat separationem a bono illo: ‘et revertere ad terram nativitatis tuae’ significat conjunctionem cum Divino bono veri.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.