圣经文本

 

Genesis第3章:16

学习

       

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#268

学习本章节

  
/10837  
  

268. Quod ‘humus’ significet externum hominem, constare potest ab iis quae prius de terra et de humo et de agro dicta sunt: quando homo regeneratus est, non amplius vocatur terra sed humus, quia ei implantata sunt semina caelestia; humo etiam comparatur et humus vocatur passim in Verbo; est externus homo, seu ejus affectio et memoria, cui implantantur semina boni et veri, non autem interno homini, quia in interno nulla sunt propria hominis, sed in externo: in interno sunt bona et vera, quae cum non amplius adesse apparent, tunc homo est externus seu corporeus; tametsi recondita sunt in interno a Domino, quod homo nescit, nam non prodeunt nisi cum externus quasi moritur, ut solet in tentationibus, infortuniis, morbis, momentis mortis. Rationale etiam ad externum hominem pertinet, n. 118, quod in se est quoddam medium inter internum et externum, nam internus per rationale operatur in externum corporeum; at cum rationale consentit, tunc illud separat externum ab interno, ita ut non amplius sciatur quod internus sit, inde nec quid intelligentia et sapientia quae sunt interni.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.