圣经文本

 

Genesis第39章:3

学习

       

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5013

学习本章节

  
/10837  
  

5013. ‘Videte, adduxit nobis virum Hebraeum’: quod significet servum, constat ex significatione ‘viri Hebraei’ quod praedicetur de servitio, de qua n. 1703; ut quoque liquet a sequentibus, vocatur enim ibi Josephus 1 servus Hebraeus, et quoque simpliciter servus, ‘Venit ad me servus Hebraeus quem adduxisti nobis’, vers. 17; 2 ‘secundum verba haec fecit mihi servus tuus’, vers. 19. Quod ‘vir Hebraeus’ hic sit servus, est imprimis ex causa quia illi qui in vero et bono naturali non spirituali sunt, qui hic per ‘Potipharem et ejus uxorem’ repraesentantur, non aliter spectant 3 verum et bonum spirituale quod per ‘Josephum’ repraesentatur, quam servum; sunt enim et vita et doctrina in inverso ordine, naturale enim apud illos dominatur et spirituale servit; cum tamen secundum ordinem sit quod spirituale dominetur et naturale serviat; spirituale enim est prius, interius et superius, et propius Divino, naturale autem posterius, exterius et inferius, et remotius a Divino; ideo spirituale apud hominem et in Ecclesia comparatur caelo, et quoque vocatur caelum, et naturale comparatur terrae, et quoque vocatur terra; inde quoque est quod spirituales, hoc est, apud quos spirituale dominatum est, appareant in altera vita in luce caeli capite sursum versus Dominum, et pedibus deorsum versus infernum; at naturales, hoc est, apud quos naturale dominatum est, apparent in luce caeli pedibus sursum et capite deorsum, quantumvis aliter in luce sua, quae est lux fatua resultans ex cupiditatibus et inde phantasiis in quibus sunt, n. 1528, 4 3340, 4214, 4418, 4531, 4532.

[2] Quod naturales homines considerent spiritualia sicut servitia, etiam repraesentatum est per quod Aegyptii non aliter spectaverint Hebraeos quam servos; per ‘Aegyptios’ enim repraesentati sunt qui in naturali scientia sunt, ita naturales, per ‘Hebraeos’ autem illi qui ab Ecclesia, ita respective spirituales; etiam Aegyptii Hebraeos tam viles habuerunt 5 , sicut servos, usque adeo ut abominatio illis fuisset comedere cum Hebraeis, Gen. 43:32, et quoque abominatio illis sacrificia quae Hebraeis, Exod. 8:22.

脚注:

1. ubi vocatur

2. The Manuscript inserts et.

3. spectent, in the First Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. habebant

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4418

学习本章节

  
/10837  
  

4418. 'Qui in infernis sunt, dicuntur esse in tenebris, sed in tenebris dicuntur esse quia in falsis; sicut enim lux correspondet veris, ita tenebrae falsis: sunt enim in lumine sicut ignis carbonarei et sulphurei flavo, ut supra dictum; hoc lumen est quod intelligitur per tenebras, nam 1 secundum lumen proinde secundum visum inde, est eorum intellectus, quia correspondent: tenebrae etiam dicuntur, quia lumina illa fiunt tenebrae ad lucem caelestem.

脚注:

1. vocantur tenebrae, ut

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.