圣经文本

 

Genesis第39章:2

学习

       

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4979

学习本章节

  
/10837  
  

4979. ‘Et factum e quo praefecit eum in domo sua, et super omne quod erat illi’: quod significet statum alterum, postquam applicuit se ei bonum, et omne suum sicut in ejus potestate, constat ex significatione ‘factum’ seu fuit, quod multoties in Verbo dicitur, quod involvat novum quid, proinde statum alterum, similiter in sequentibus vers. 7, 10, 11, 13, 15, 18, 19; ex significatione ‘e quo praefecit eum in domo sua’ quod sit postquam applicuit se ei bonum, de qua supra n. 4977; et ex significatione ‘super omne quod erat illi’ quod sit et omne suum sicut in ejus potestate, de qua etiam supra n. 4978.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.