圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5115

学习本章节

  
/10837  
  

5115. ‘Et illa sicut germinans’: quod significet influxum per quem renascentia, constat ex significatione ‘germinare’, seu producere folia ut postea florem, quod sit primum renascentiae; quod sit influxus, est quia cum renascitur homo, influit vita spiritualis in illum, sicut cum arbor germinat, ejus vita per calorem a sole.

Homo qui nascitur, in Verbo passim comparatur subjectis regni vegetabilis, imprimis arboribus, et hoc quia totum regnum vegetabile sicut etiam regnum animale, repraesentat talia quae apud hominem, consequenter quae in regno Domini; homo enim est caelum in minima forma, ut constare potest ab illis quae ad finem capitum de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu caelo, ostensa sunt; inde quoque antiqui hominem appellaverunt microcosmum; vocavissent etiam exiguum caelum, si de statu caeli plura novissent; quod universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 2758, 3483, 4939;

[2] sed imprimis est homo qui nascitur e novo, hoc est, qui regeneratur a Domino, qui vocatur caelum, tunc enim implantatur bono et vero Divino quod a Domino, consequenter caelo; homo enim qui renascitur, similiter ac arbor, a semine incipit, quapropter per ‘semen’ in Verbo significatur verum quod a bono, tum similiter ac arbor producit folia, dein florem, et denique fructum; producit enim talia quae sunt intelligentiae, quae quoque in Verbo significantur per ‘folia’, dein talia quae sunt sapientiae; haec sunt quae significantur per ‘flores’; et denique talia quae sunt vitae, nempe bona amoris et charitatis actu 1 , quae in Verbo significantur per ‘fructus’; talis similitudo repraesentativa est inter arborem frugiferam et inter hominem qui regeneratur, adeo ut ex arbore disci queat quomodo se cum regeneratione habet, modo aliquid de bono et vero spirituali prius sciatur: inde constare potest quod in 2 hoc somnio per ‘vitem’ repraesentative describatur plene processus renascentiae hominis quoad sensuale intellectuali subjectum per ‘tres propagines’, tum per ‘germinationem’ dein postea per ‘maturationem botrorum in uvas’, denique expresserit illas in scyphum pharaonis, et dederit ei'.

[3] Somnia quae influunt per caelum a Domino, nusquam aliter apparent quam secundum repraesentativa; qui itaque non scit quid hoc aut illud in natura repraesentat, et minus qui quod aliquid repraesentet, is non aliter credere prorsus non scit quid hoc aut scit quod aliquid repraesentet, is non aliter credere potest quam quod solum comparationes sint, quales unicuique in communi loquela; sunt etiam comparationes sed tales quae correspondent et quae inde actualiter sistuntur in mundo spirituum, quando apud angelos qui in interiore caelo sunt, est loquela de spiritualibus et caelestibus regni Domini; de somniis videantur n. 1122, 1975, 3 1977, 1979-1981.

脚注:

1. The Manuscript deletes actu.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts 1976

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.