圣经文本

 

Genesis第39章

学习

   

1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.

2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,

3 qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.

4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :

5 benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :

6 nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

7 Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.

8 Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :

9 nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?

10 Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :

12 et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.

13 Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

14 vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,

15 et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

16 In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,

17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :

18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :

20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.

23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5038

学习本章节

  
/10837  
  

5038. ‘Locum in quo vincti regis vincti’: quod significet statum ubi illi qui in falsis, constat a significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882; a significatione ‘vinctorum regis’ quod sint illi qui in falsis, et quia in falsis, in vastatione sunt, et qui regenerantur in mundo in tentatione; tentatio enim est vastatio falsi et simul confirmatio veri: ‘vincti regis’ dicuntur quia ‘rex’ in sensu interno est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4789, 4966; vincti itaque ejus sunt qui in falso sunt 1 . Etiam loca ubi vincti regis, dicebantur ‘foveae’, quare dixit Josephus, Furto ablatus sum e terra Hebraeorum, et etiam hic non feci quicquam, quod posuerint me ii, fovea, cap. seq.

vers. 15; de ‘fovea’ quod sit locus vastationis, videatur n. 4728, 4744.

脚注:

1. qui itaque non in vero sed in falso sunt significantur per vinctos regis;

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3387

学习本章节

  
/10837  
  

3387. ‘Quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam’: quod significet quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Bonum non reciperetur, constat ex significatione ‘timere dicere’ quod sit 1 non posse aperire; ex significatione ‘mulieris’, hic Rebeccae, quod sit Divinum Rationale quoad Divinum Verum, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione ‘occidere me’ quod sit non recipi bonum, per ‘Jishakum’ enim, qui hic est ‘me’, repraesentatur Divinum Bonum Rationalis Domini, n. 3012, 3194, 3210; tunc enim bonum dicitur ‘occidi’ seu perire cum non recipitur, nam fit nullum apud eum; et ex significatione ‘virorum loci’ quod sunt illi qui in doctrinalibus fidei, de qua mox supra n. 3385; ex his nunc patet quis sensus internus illorum verborum est, nempe si aperirentur ipsa Vera Divina, quod ab illis qui in doctrinalibus fidei, non reciperentur, quia omnem eorum rationalem captum, ita omnem eorum fidem, excedunt, et consequenter nihil boni a Domino influere posset; bonum enim a Domino, seu Bonum Divinum, non influere potest nisi in vera, sunt enim vera vasa boni, ut multoties ostensum;

[2] 2 vera seu apparentiae veri sunt homini data propterea ut Divinum Bonum queat intellectuale ejus formare, ita ipsum hominem, nam ob finem ut influere possit bonum, sunt vera; bonum enim absque vasis seu receptaculis non invenit locum, 3 quia non statum sibi correspondentem, quapropter ubi non vera, seu ubi illa non recepta, ibi nec bonum rationale 4 aut humanum, consequenter non homini aliqua vita spiritualis; ut itaque usque homini sint vera, et illi inde vita spiritualis, dantur apparentiae veri, et quidem cuivis secundum suum captum, quae apparentiae agnoscuntur pro veris quia sunt tales ut in illis Divina possint esse.

[3] Ut sciatur quid apparentiae et quod illae sint quae pro veris Divinis homini inserviunt, sint illustrationi exempla: si diceretur quod in caelo nulla idea loci, ita nulla distantiae sit, sed quod pro illis sint ideae status, hoc ab homine nequaquam capi posset, sic enim crederet quod nihil distinctum foret, sed confusum, omnes nempe in uno seu simul, cum tamen omnia ibi tam distincta sunt ut nusquam distinctius dari queat; quod loca, distantiae et spatia quae in natura, sint status in caelo, videatur n. 3356; inde patet quod quicquid usque in Verbo dicitur de locis et spatiis, et ex illis, et per illa, sint apparentiae veri, et nisi per apparentias illas diceretur, nusquam reciperetur, consequenter vix aliquid, nam idea 5 spatii et temporis inest paene omnibus et singulis cogitationis apud hominem, 6 quamdiu est in mundo, hoc est, in spatio et tempore:

[4] quod secundum apparentias spatii locutum sit in Verbo, constat paene ab omnibus et singulis ibi, ut apud Matthaeum, Dixit Jesus, Quomodo dicit David, Dominus Domino meo, Sede a dextris Meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 22:41, 42 [KJV 43, 44];

ubi ‘sedere a dextris’ est ex idea loci, ita secundum apparentiam, cum tamen est status potentiae Divinae Domini qui 7 sic describitur:

apud eundem,

Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, 26:64;

similiter hic ‘sedere a dextris’ ut et ‘venire super nubibus’ sunt ex idea loci hominibus, sed 8 est idea status potentiae Domini angelis:

apud Marcum, Filii Zebedaei dixerunt ad Jesum, Da nobis ut unus a dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria Tua: Jesus respondit, Sedere a dextris Meis, et a sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est, x

37, 40; inde patet qualem ideam de regno Domini 9 habuerunt discipuli, quod nempe esset ‘sedere a dextris et a sinistris’; et quia illis talis idea, etiam Dominus secundum captum eorum respondit, ita secundum quod apparuit illis:

[5] apud Davidem,

Hic sicut sponsus exiens e conclavi suo, gaudet sicut heros ad currendum viam, a fine caelorum exitus Ipsius, et circuitio Ipsius ad fines eorum, Ps. 19:6, 7 [KJV Ps. 19:5, 6];

ibi de Domino, Cujus Divinae potentiae status describitur per talia quae sunt spatii:

apud Esaiam,

Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, illi aurorae, ... dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra stellas 10 caeli exaltabo thronum meum, ... ascendam super excelsa nubis, 14:12-14;

‘cadere de caelo, ascendere caelos, supra stellas caeli exaltare thronum. ascendere super excelsa nubis’ sunt omnia ex idea et apparentia spatii seu loci, per quae amor sui profanans sancta describitur Quia caelestia et spiritualia per talia quae apparent, et secundum illa, coram homine sistuntur, ideo caelum quoque describitur sicut quod in alto sit, cum tamen non in alto sed in interno est, n. 450, 1380, 2148.

脚注:

1. The Manuscript inserts in sensu interno.

2. The Manuscript has et

3. The Manuscript has seu statum receptivum (or receptionis?) sui

4. The Manuscript has seu

5. The Manuscript inserts vix nulla status sed.

6. The Manuscript has quando est in mundo, seu quando vivit in spatio et tempore, but deleted the whole passage, perhaps when recopying.

7. The Manuscript has ita

8. The Manuscript places this after Domini.

9. The Manuscript has habuerint

10. so, in the Manuscript and the First Latin Edition, but Hebrew = Dei, as in Arcana Coelestia 8678, and other places.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.