圣经文本

 

Genesis第38章:7

学习

       

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4852

学习本章节

  
/10837  
  

4852. ‘uxor Jehudae’: quod significet religiosum apud gentem e Jacobo, in specie ex Jehudah, constat ex significatione ‘uxoris’ quod sit Ecclesia de qua n. 252, 253, 409, 749, 770, hic autem religiosum quia agitur de gente Judaica, apud quam non fuit Ecclesia, sed modo Ecclesiae externum separatum ab interno, n. 4281, 4288, 4289, 4307, 4433, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847; hoc non aliter vocari potest quam religiosum, potuerunt enim in sancto externo esse, et prorsus absque sancto interno, n. 4293; et ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit gens e Jacobo et in specie quae ex Jehudah, de qua supra n. 4815, 4842.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.