圣经文本

 

Genesis第38章:7

学习

       

7 Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#432

学习本章节

  
/1232  
  

432. VERSUS 5.

"ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Reubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati."

5. "Ex tribu Jehudae duodecim millia signati, significat amorem in Dominum, et quod omnes qui in illo sunt, in caelo sint et in caelum veniant [n. 433] ; "ex tribu Reubenis duodecim millia signati", significat lucem veri ex illo bono, et quod omnes qui in illa sunt, in caelo sint et in caelum veniant [n. 434] ; "ex tribu Gadis duodecim millia signati", significat bonum vitae inde [n. 435, 436] .

  
/1232  
  

圣经文本

 

Joel第2章:18-27

学习

      

18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.

19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.

20 Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

22 Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.

23 Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.

24 Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.

25 Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.

26 Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.

27 Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.