圣经文本

 

Genesis第38章:6

学习

       

6 Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4903

学习本章节

  
/10837  
  

4903. ‘Dicendo, Scortata Tamar nurus tua’: quod significet perceptionem tunc quod falsum 1 sit quod aliquod conjugiale intercedat, constat a significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua supra n. 4892; ex significatione ‘scortari’ quod sit falsum, de qua n. 2466, 2729, 3399, 4865; ex repraesentatione ‘Tamaris’ quod sit internum Ecclesiae repraesentativae, de qua etiam supra n. 4864; et ex significatione ‘nurus’ quod sit Ecclesiae verum, de qua n. 4843, 4869; inde per illa verba, ‘dicendo, Scortata Tamar nurus tua’, significatur perceptio tunc quod falsum sit quod conjugiale intercedat; quomodo haec se habent in serie, 2 videatur supra n. 4864-4866, quod nempe gens Judaica ex religioso suo non aliter perceperit internum Ecclesiae quam sicut scortum, et ejus praedicationem et vitam secundum illam quam sicut scortationem; qui enim in solo externo absque interno sunt, non aliter considerant Ecclesiae internum, vocant enim id falsum quod est verum, et id verum quod est falsum; causa est quia nemo videre potest a solo externo num falsum aut verum sit, sed ab interno; erit visus internus qui judicabit de illis quae sunt visus externi, et visus internus ut judicet de illis quae sunt visus 3 interni, omnino erit in luce caeli, et in luce caeli non est nisi sit in fide in Dominum, et ex illa fide legat Verbum.

[2] Quod gens Judaica in externo absque interno fuerit et ideo crediderit verum esse falsum, ac vicissim, patet manifeste a doctrinali eorum quod liceret inimicum 4 odisse, et quoque a vita quod oderint omnes qui non ex religioso eorum fuerunt; immo quod crediderint beneplacuisse et servivisse Jehovae cum immaniter et crudeliter tractarent gentes, nempe corpora eorum, cum trucidati, exponerent feris et avibus devoranda, ‘vivos secarent serris, scinderent ferri tribulis et securibus, transmitterent per fornacem lateritiam’, 2 Sam. 12:31; immo etiam secundum doctrinalia eorum fuit, paene similiter tractare socium, qui ob aliquam causam declaratus fuit hostis; inde satis constare potest quod nihil interni fuerit in religioso eorum; 5 si quis tunc dixisset illis quod talia contra internum Ecclesiae essent, respondissent quod hoc falsum 6 : quod solum in externis fuerint, et prorsus nesciverint quid internum, et vitam egerint contra internum, patet etiam ab illis quae Dominus docet apud Matthaeum 7 5:21-48.

脚注:

1. fit, in the First Latin Edition

2. videantur

3. externi

4. odi

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts esset.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.