圣经文本

 

Genesis第38章:23

学习

       

23 Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4925

学习本章节

  
/10837  
  

4925. ‘Et ecce exivit frater ejus’: quod significet boni verum, constat ex significatione ‘fratris’ quod sit consanguineum ex bono, de qua n. 3815, 4267, ita boni verum; boni verum est id verum quod ex bono est, seu est illa fides quae ex charitate. Agitur hic in sensu interno de primogenitura apud illos qui renascuntur seu regenerantur a Domino, proinde de primogenitura in Ecclesia; disceptatum fuit ab antiquissimis temporibus quid primogenitum, num bonum quod ‘est’ charitatis, vel num verum quod est fidei; et quia bonum cum renascitur homo et fit Ecclesia, non apparet, sed se occultat in interiore homine, et solum se manifestat in quadam affectione quae non manifeste cadit in sensum externi seu naturalis hominis prius quam renatus est, at verum se manifestat, hoc enim intrat per sensus et se in memoria externi seu naturalis hominis reponit, idcirco plures lapsi sunt in illum errorem quod verum sit primogenitum, et tandem etiam in illum quod verum sit essentiale Ecclesiae, et tam essentiale ut verum quod vocatur fides, salvare possit absque bono quod est charitatis;

[2] ex uno hoc errore perplures alii derivati sunt, qui non solum doctrinam sed etiam vitam infectarunt, sicut quod utcumque homo vivit, modo fidem habeat, salvetur; quod etiam scelestissimi, si modo in ultima mortis hora confitentur 1 talia quae sunt fidei, recipiantur in caelum; quod in caelum quisque recipi possit solum ex gratia, qualiscumque ei vita fuerit; et quia in illa doctrina sunt, etiam tandem non sciunt quid charitas, nec illam curant; et denique nec credunt dari, consequenter nec caelum nec infernum; causa est quia fides absque charitate seu verum absque bono nihil docet, et quo magis recedit a bono, eo magis infatuat hominem; est enim bonum, in quod et per quod influit Dominus et dat intelligentiam et sapientiam, proinde intuitionem superiorem, et quoque perceptionem num ita sit vel non ita sit.

[3] Ex his constare potest quomodo habet cum primogenitura, quod illa bono sit actualiter et quod illa vero sit apparenter; hoc nunc est quod in sensu interno hic per partum duorum filiorum Tamaris describitur; per ‘dibaphum’ enim quod obstetrix ligavit super manu, significatur bonum, ut n. 4922 ostensum est; per ‘exire prius’ significatur prioritas, n. 4923, per ‘reducere manum’ significatur quod bonum potentiam suam occultaret, ut mox supra dictum; per quod ‘exivit frater ejus’ significatur verum; per quod ‘rupisti super te rupturam’ significatur separatio veri a bono apparenter; per ‘post exivit frater ejus’ significatur quod bonum actualiter prius, et per ‘cujus super manu dibaphum’ significatur 2 agnitio quod bonum; non enim prius agnoscitur bonum quod prius sit quam postquam renatus est homo, tunc enim homo agit ex bono, et ex illo spectat verum et ejus quale;

[4] haec sunt quae continentur in sensu interno, in quo docetur quomodo se habet cum bono et vero apud hominem qui e novo nascitur, quod nempe bonum actualiter primo loco sit, sed verum apparenter, et quod bonum non appareat quod primo loco sit 3 quando homo regeneratur, sed tunc manifeste quando 4 regeneratus est; sed haec ulterius explicare non opus est, sunt enim prius explicata, quae videantur n. 3324, 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337; et quod ab antiquis temporibus controversum sit de primogenitura num bono vel vero, seu num charitati aut fidei, n. 2435.

[5] 5 Quia Dominus in supremo sensu est Primogenitus, et inde amor in Ipsum et charitas erga proximum, idcirco in Ecclesia repraesentativa lex lata est quod primogenita Jehovae essent, de qua apud Mosen,

Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam 6 uteri inter filios Israelis, in homine et in bestia Mea sunto, Exod. 13:2: Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et 7 omnem aperturam foetus bestiae, quotquot erunt tibi masculi, Jehovae erunt, Exod. 13:12: Omnis apertura uteri Mihi, ideo quoad omne pecus tuum, masculum dabis, aperturam bovis et pecudis, Exod.

34:19: Omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam adducent Jehovae, de hominibus et be bestiis, tibi erit, sed tamen redimendo redimes omnem primogenitum hominis,

Num. 18:15: Ego ecce accepi Levitas 8 e medio filiorum Israelis, loco omnis primogeniti, aperturae uteri de filiis Israelis, ut sint Mihi Levitae, Num. 3:12;

[6] quia id primogenitum est quod aperit uterum, idcirco ubi 9 nominatur ibi primogenitum, etiam dicitur apertura uteri ut sit bonum quod significatur; quod id bonum sit, patet a singulis in sensu interno, imprimis ab his quae memorantur de filiis Tamaris, quod Zerah per manum aperuerit uterum, per quem quod bonum repraesentetur, constat etiam a 10 dibapho super manu ejus, de quo n. 4922 11 ; uterus etiam 12 , de quod dicitur apertura, est ubi bonum et verum, proinde Ecclesia, videatur n. 4918, quem aperire 13 est potentiam dare ut nascatur verum.

[7] Quia 14 Dominus est solus primogenitus, est enim 15 Ipsum Bonum, et a Bono ipsius est omne verum, ideo quoque ut Jacobus qui non primogenitus fuit, Ipsum repraesentaret, ei permissum fuit ut primogenituram ab Esavo fratre suo emeret, et quia hoc non satis, appellatus est Israel ut per id nomen repraesentaret bonum veri, nam ‘Israel’ in sensu repraesentativo est bonum quod per verum, n. 3654, 4286, 4598.

脚注:

1. confiteantur

2. postea exivit frater ejus, cujus super manu dibaphum, significatur quod bonum actualiter prius, et

3. primo loco sit non appareat

4. dum

5. The Manuscript inserts Et.

6. In the Hebrew apertura is a substantive, independent of primogenitum.

7. etiam

8. Leviratas, in the First Latin Edition

9. quapropter cum

10. ab illis quae de

11. supra Arcana Coelestia 4922 ostensa sunt

12. enim

13. et aperire illum

14. Et quia

15. quoniam est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2572

学习本章节

  
/10837  
  

2572. Quod ‘in bono in oculis tuis habita’ significet quod in omni esset ubi bonum, in proximo sensu quod in bono doctrinae, constare potest a significatione ‘oculorum’ qui significant intellectuale quod est doctrinae, et ex significatione ‘habitare’ quod est vivere, n. 1293, hic Esse quia praedicatur de Domino. Esse in omni ubi bonum, est esse in omniscientia omnium Divinorum, caelestium, spiritualium, rationalium et naturalium, et hoc ex Divino Amore, Divino enim Amori inest omniscientia omnium illorum, n. 2500.

[2] Praeterea doctrinae datur bonum et verum; doctrinae bonum est amor et charitas, doctrinae verum est fides; qui in doctrinae bono sunt, hoc est, in amore et charitate, sunt in doctrinae vero, hoc est, in fide: sed aliud est in bono esse, seu in amore et charitate, et aliud in doctrinae bono; infantes qui in amore erga parentes sunt et in charitate erga alios infantes, in bono sunt, non autem in doctrinae bono, proinde non in doctrinae vero seu [in] fide; at in doctrinae bono sunt illi qui per vera fidei regenerati sunt, hi quantum in bono, tantum in veris sunt, hoc est, quantum in amore et charitate, tantum in fide, proinde tantum in sapientia et intelligentia.

[3] Angeli quia in amore in Dominum et in amore mutuo, etiam in omni vero sunt, ita in omni sapientia et intelligentia, non solum rerum caelestium et spiritualium, sed etiam rationalium et naturalium; ex amore enim quia a Domino, sunt in ipsis principiis seu fontibus rerum, hoc est, in finibus et causis; ex principiis seu finibus et causis videre, est e caelo omnia quae infra sunt, etiam quae in terra; se habet hoc comparative sicut qui in alta monte ac in turri speculatoria ibi, is circumspicere potest ad plura milliaria illa quae infra sunt, cum illi qui infra, et magis qui in valle aut in silva, vix possunt ad totidem passus; ita se quoque habet cum illis qui in doctrinae bono sunt, respective ad illos qui in doctrinae vero separato a bono, tametsi hi putant se longius videre quam illi, sed usque nihil boni vident, nec quicquam veri nisi levissime in superficie, et hoc conspurcatum falsis:

[4] verumtamen sapientia et intelligentia angelorum est finita, et respective ad Divinam Domini finitissima et vix quicquam; ut constare potest ex eo quod inter infinitum et finitum non detur ratio, at usque communicatio ex Divina omni potentia; et ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, et Ipse Amor proinde ipsum Esse boni, et 1 ipsum Esse amoris qui apud angelos ita ipsum Esse sapientiae et intelligentiae eorum. Inde etiam 2 patet quod Dominus in caelo et in terra sit in omni 3 ubi bonum; nimium falluntur qui putant quod Dominus sit in vero separato a bono, non 4 est nisi quam in bono, et inde in vero, hoc est, in amore et charitate et inde in fide.

脚注:

1. The Manuscript has aut.

2. The Manuscript has nunc.

3. The Manuscript has in omni sit.

4. The Manuscript inserts cum tamen.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.